Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
45. Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in delicto dolerent. Impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. Ex quo est illud e vita ductum ab Afranio: nam cum dissolutus filius:
'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.'
46. Reliquas quoque partis aegritudinis utilis
esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates horninum indignorum
sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non
idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui
sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis qui
leges, qui magistratus, qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui
dolorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli
penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem
esse optumam existiment. Quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid
dicere?
- Mihi vero dicere
aliquid, itaque expecto, quid ad ista.