Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
55. Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet. An tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? Quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus?
'Ecquis hoc animadvertit? vincite!'
Num aut egisse
umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium? Aguntur ista praeclare et ab oratore quidem melius, si
modo est orator, quam ab ullo histrione, sed aguntur leniter et mente
tranquilla.
Libidinem vero laudare cuius est libidinis? Themistoclem mihi et Demosthenen
profertis, additis Pithagoran Democritum Platonem. Quid? vos studia libidinem
vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea sunt quae profertis, sedata tamen et
tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem,
quorum est tandem philosophorum? At commode dixit Afranius:
'Dum modo doleat aliquid, doleat quidlibet.'
Dixit enim de adolescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti quaerimus. Et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria; utile est enim uti motu animi, qui uti ratione non potest: nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.