Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Tusculanae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XXXVI

77. Ira vero, quae quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu existit etiam inter fratres tale iurgium:

'Quis homo te exsuperavit usquam gentium impudentia?'
'Quis autem malitia te?'--

Nosti, quae secuntur; alternis enim versibus intorquentur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:

Maior mihi moles, maius miscendum malum,
Qui illius acerbum cor contundam et comprimam'.

Quo igitur haec erumpit moles? audi Thyestem:

'Ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
Mandarem natos' -

Eorum viscera apponit; quid est enim quo non progrediatur eodem ira, quo furor? Itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet.

78. His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, - quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas animi partis rursum in suum locum cogere? - aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira. Defervescere autem certe signiiÏcat ardorem animi invita ratione excitatum. Ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior, 'Quo te modo' inquit 'accepissem, nisi iratus essem!'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL