Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
15. -Facile patior te isto modo agere, etsi
iniquum est praescribere mihi te, quem ad modum a me disputari velis. Sed
quaero, utrum aliquid actum superioribus diebus an nihil arbitremur.
- Actum vero, et aliquantum quidem.
- Atqui, si ita est, profligata iam haec et paene ad exitum adducta quaestio
est.
- Quo tandem modo?
- Quia motus turbulenti iactationesque animorum incitatae et impetu
inconsiderato elatae rationem omnem repellentes vitae beatae nullam partem
relinquunt. Quis enim potest mortem aut dolorem metuens, quorum alterum saepe adest,
alterum semper impendet, esse non miser? Quid, si idem, quod plerumque fit
paupertatem ignominiam infamiam timet, si debilitatem caecitatem, si denique,
quod non modo singulis homininibus, sed potentibus populis saepe contigit,
servitutem? potest ea timens esse quisquam beatus?
16. Quid, qui non modo ea futura timet, verum etiam fert sustinetque praesentia -- adde eodem exilia luctus orbitates: qui rebus his fractus aegritudine eliditur, potest tandem esse non miserrimus? Quid vero? illum, quem libidinibus inflammatum et furentem videmus, omnia rabide adpetentem cum inexplebili cupiditate, quoque affluentius voluptates undique hauriat, eo gravius ardentiusque sitientem, nonne recte miserrimum dixeris? quid? elatus ille levitate inanique lactitia exultans et temere gestiens nonne tanto miserior quanto sibi videtur beatior? Ergo ut hi miseri, sic contra illi beati, quos nulli metus terrent, nullae aegritudines exedunt, nullae libidines incitant, nullae futtiles laetitiae exultantes languidis liquefaciunt voluptatibus. Ut maris igitur tranquillitas intellegitur nulla ne minima quidem aura fluctus commovente, sic animi quietus et placatus status cernitur, cum perturbatio nulla est, qua moveri queat.
17a. Quodsi est qui vim fortunae, qui omnia humana, quae cuique accidere possunt, tolerabilia ducat, ex quo nec timor eum nec angor attingat, idemque si nihil concupiscat, nulla ecferatur animi inani voluptate, quid est cur is non beatus sit? et si haec virtute efficiuntur, quid est cur virtus ipsa per se non efficiat beatos?