Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
21. -Vellem id quidem, sed habeo paulum, quod
requiram. Ego enim adsentior eorum quae posuisti alterum alteri consequens
esse, ut, quem ad modum, si, quod honestum sit, id solum sit bonum, sequatur
vitam beatam virtute confici, sic, si vita beata in virtute sit, nihil esse
nisi virtutem bonum. Sed Brutus tuus auctore Aristo et Antiocho non sentit hoc;
putat enim, etiamsi sit bonum aliquod praeter virtutem, tamen ad beate vivendum
satis posse virtutem.
- Quid igitur? contra Brutumne me dicturum putas?
- Tu vero, ut videtur; nam praefinire non est meum.
22. -Quid cuique igitur consentaneum sit, alio loco. Nam ista mihi et cum Antiocho saepe et cum Aristo nuper, cum Athenis imperator apud eum deversarer, dissensio fuit. Mihi enim non videbatur quisquam esse beatus posse, cum in malis esset; in malis autem sapientem esse posse, si essent ulla corporis aut fortunae mala. Dicebantur haec, quae scripsit etiam Antiochus locis pluribus, virtutem ipsam per se beatam vitam efficere posse neque tamen beatissimam; deinde ex maiore parte plerasque res nominari, etiamsi quae pars abesset, ut vires, ut valetudinem, ut divitias, ut honorem, ut gloriam, quae genere, non numero cernerentur; item beatam vitam, etiamsi ex aliqua parte clauderet, tamen ex multo maiore parte optinere nomen suum.
23. Haec nunc enucleare non ita necesse est, quamquam non constantissime dici mihi videntur. Nam et, qui beatus est, non intellego quid requirat, ut sit beatior -- si est enim quod desit, ne beatus quidem est—, et quod ex maiore parte unam quamque rem appellari spectarique dicunt, est ubi id isto modo valeat; cum vero tria genera malorum esse dicant, qui duorum generum malis omnibus urgeatur, ut omnia advorsa sint in fortuna, omnibus oppressum corpus et confectum doloribus, huic paulumne ad beatam vitam deesse dicemus, non modo ad beatissimam?