Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
32. -Adducis me, ut tibi adsentiar. Sed tua
quoque vide ne desideretur constantia.
- Quonam modo?
- Quia legi tuum nuper quartum de finibus; in eo mihi videbare contra Catonem
disserens hoc velle ostendere -- quod mihi quidem probatur -- inter Zenonem et
Peripateticos nihil praeter verborum novitatem interesse. Quod si ita est, quid
est causae quin, si Zenonis rationi consentaneum sit satis magnam vim in
virtute esse ad beate vivendum, liceat idem Peripateticis dicere? Rem enim
opinor spectari oportere, non verba.
33. Tu quidem tabellis obsignatis agis mecum et testificaris, quid dixerim aliquando aut scripserim. Cum aliis isto modo, qui legibus impositis disputant: nos in diem vivimus; quodcumque nostros animos probabilitate percussit, id dicimus, itaque soli sumus liberi. Verum tamen, quoniam de constantia paulo ante diximus, non ego hoc loco id quaerendum puto, verumne sit, quod Zenoni placuerit quodque eius auditori Aristoni, bonum esse solum, quod honestum esset, sed si ita esset, tum <fueritne consentaneum>, ut totum hoc beate vivere in una virtute poneret.
34a. Quare demus hoc sane Bruto, ut sit beatus semper sapiens -- quam sibi conveniat, ipse viderit; gloria quidem huius sententiae quis est illo viro dignior? -, nos tamen teneamus, ut sit idem beatissimus.