Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
73. -Etiamne in cruciatu atque tormentis?
- An tu me in viola putabas aut in rosa dicere? An Epicuro, qui tantum modo
induit personam philosophi et sibi ipse hoc nomen inscripsit, dicere licebit,
quod quidem, ut habet se res, me tamen plaudente dicit, nullum sapienti esse
tempus, etiamsi uratur torqueatur secetur, quin possit esclamare: 'Quam pro
nihilo puto!', cum praesertim omne malum dolore definiat bonum voluptate, haec
nostra honesta turpia inrideat dicatque nos in vocibus occupatos inanis sonos
fundere, neque quicquam ad nos pertinere nisi quod aut leve aut asperum in
corpore sentiatur: huic ergo, ut dixi, non multum differenti a iudicio ferarum
oblivisci licebit sui et tum fortunam contemnere, cum sit omne et bonum eius et
malum in potestate fortunae, tum dicere se beatum in summo cruciatu atque
tormentis, cum constituerit non modo summum malum esse dolorem, sed etiam
solum?
74. Nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, [praecepta fortitudinis], duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse -- non enim video, quo modo sedare possint mala praesentia praeteritae voluptates-
75. sed cum is dicat semper beatum esse sapientem, cui dicere hoc, si sibi constare vellet, non liceret, quidnam faciendum est is qui nihil expetendum, nihil in bonis ducendum, quod honestate careat, existumant? Me quidem auctore etiam Peripatetici veteresque Academici balbuttire aliquando desinant aperteque et clara voce audeant dicere beatam vitam in Phalaridis taurum descensuram.