Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
7b. Videtur mihi cadere in sapientem
aegritudo.
-Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines iracundiae?
Haec enim fere sunt [eius modi], quae Graeci pathê appellant; ego
poteram 'morbos', et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non
caderet. Nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci
appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus
concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non
satis usitate, nisi quid aliud tibi videtur.
8. Mihi vero isto modo.
-Haecine igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo.
-Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum
differt ab insania.
-Quid? tibi omnisne animi commotio videtur insania?
-Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe soleo, maioribus quoque
nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem, a quo haec
omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit.
-Quonam tandem modo?
-Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est
insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.
9. (Omnis autem perturbationes animi morbos, philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare. Qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt). Sanitatem enim animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.