Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
9b. Quia Chrysippus et Stoici cum de animi
perturbationibus disputant, magnam partem in his partiendis et definiendis
occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos
turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa
adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. Quaerebam igitur, utrum
panderem vela orationis statim an eam ante paululum dialecticorum remis
propellerem.
- Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.
10. - Est id quidem rectius; sed post
requires, si quid fuerit obscurius.
- Faciam equidem; tu, tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam
dicuntur a Graecis.
- Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne omnia dilabantur, si unum
aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci pathê vocant, nobis perturbationes appellari magis placet quam morbos, in his
explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis
discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis
participem faciunt, alteram expertem; in participe rationis ponunt
tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus
turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi.
11a. Sit igitur hic fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.