Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
71b. Atque horum omnium lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus.
72. Stoici vero et Sapientem amaturum esse dicunt amorem ipsum 'conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie' definiunt. Qui si quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. Sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insanÏa, qualis in Leucadia est:
'Si quidem sit
quisquam deus,
Cui ego sim curae'
73. At id erat deis omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria!
'Heu me infelicem!'
Nihil verius. Probe et ille:
'Sanusne es, qui temere lamentare?'
Sic insanus videtur etiam suis. At quas tragoedias efficit!
'Te, Apollo sancte, fer opem, teque,
amnipotens Neptune, invoco,
Vosque adeo, Venti!'
Mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam:
'Nam quid ego te appellem, Venus?'
Eam prae lubidine negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat.