Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
12. -Non mihi videtur ad beate vivendum satis
posse virtutem.
- At hercule Bruto meo videtur, cuius ego iudicium, pace tua dixerim, longe
antepono tuo.
- Non dubito, nec id nunc agitur, tu illum quantum ames, sed hoc, quod mihi
dixi videri, quale sit, de quo a te disputari volo.
- Nempe negas ad beate vivendum satis posse virtutem?
- Prorsus nego.
- Quid? ad recte honeste laudabiliter, postremo ad bene vivendum satisne est
praesidi in virtute?
- Certe satis.
- Potes igitur aut, qui male vivat, non eum miserum dicere aut, quem bene
fateare, eum negare beate vivere?
- Quidni possim? nam etiam in tormentis recte honeste laudabiliter et ob eam
rem bene vivi potest, dum modo intellegas, quid nunc dicam 'bene.' Dico enim constanter graviter sapienter fortiter. Haec
etiam in eculeum coiciuntur, quo vita non adspirat beata.
13. -Quid igitur? solane beata vita, quaeso,
relinquitur extra ostium limenque carceris, cum constantia gravitas fortitudo
sapientia reliquaeque virtutes rapiantur ad tortorem nullumque recusent nec
supplicium nec dolorem?
- Tu, si quid es facturus, nova aliqua conquiras oportet; ista me minime
movent, non solum quia pervulgata sunt, sed multo magis, quia, tamquam levia
quadam vina nihil valent in aqua, sic Stoicorum ista magis gustata quam potata
delectant. Velut iste chorus virtutum in eculeum impositus imagines constituit
ante oculos cum amplissima dignitate, ut ad eas cursim perrectura nec eas beata
vita a se desertas passura videatur; cum autem animum ab ista pictura imaginibusque
virtutum ad rem veritatemque traduxeris, hoc nudum relinquitur, possitne quis
beatus esse, quam diu torqueatur.
14. Quam ob rem hoc nunc quaeramus; virtutes autem noli vereri ne expostulent et querantur se a beata vita esse relictas. Si enim nulla virtus prudentia vacat, prudentia ipsa hoc videt, non omnis bonos esse etiam beatos, multaque de M. Atilio Q. Caepione M. Aquilio recordatur, beatamque vitam, si imaginibus potius uti quam rebus ipsis placet, conantem ire in eculeum retinet ipsa prudentia negatque ei cum dolore et cruciatu quicquam esse commune.