Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
43. Atque.cum perturbationes animi miseriam,
sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit,
quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia
gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnant, his tu
tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque
distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? Atqui sapiens semper ita
adfectus est; semper igitur sapiens beatus est.
Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et
prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe
laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id
honestum.
44. At quae isti bona numerant, ne ipsi quidem honesta dicunt; solum igitur bonum, quod honestum; ex quo efficitur honestate una vitam contineri beatam. Non sunt igitur ea bona dicenda nec habenda, quibus abundantem licet esse miserrimum.
45. An dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam -- si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo dubitabisne eum miserum dicere? Qualia igitur ista bona sunt, quae qui habeat miserrimus esse possit? Videamus ne, ut acervus ex sui generis granis, sic beata vita ex sui similibus partibus effici debeat. Quod si ita est, ex bonis, quae sola honesta sunt, efficiendum est beatum; ea mixta ex dissimilibus si erunt, honestum ex is effici nihil poterit; quo detracto quid poterit beatum intellegi? Etenim, quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est; quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile, ex quo efficitur, ut, quod sit honestum, id sit solum bonum.