Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
76. Sint enim tria genera bonorum, ut iam a
laqueis Stoicorum, quibus usum me pluribus quam soleo intellego, recedamus,
sint sane illa genera bonorum, dum corporis <et> externa iaceant humi et
tantum modo, quia sumenda sint, appellentur bona, animi autem illa divina longe
lateque se pandant caelumque contingant; ut, ea qui adeptus sit, cur eum beatum
modo et non beatissimum etiam dixerim?
Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime sententiae repugnat. Nam
contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi
perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et
parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis faces
intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum
minatur.
77. Huic igitur succumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri vita cedet? Quam turpe, o di boni! Pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati. Adulescentium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili contentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu denique, cum examinarentur prius quam victos se faterentur. Quae barbaria India vastior aut agrestior? in ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur, nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adplicaverunt, sine gemitu aduruntur.
78. Mulieres vero in India, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iudiciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit -- plures enim singulis solent esse nuptae -; quae est victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in rogum imponitur, illa victa maesta discedit. Numquam naturam mos vinceret; est enim ea semper invicta; sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum infecimus, opinionibus maloque more delenitum mollivimus. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum inbutae mentes pravitatis erroribus quamvis carnificinam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem aut canem aut corcodillum violenti quorum etiamsi inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recusent.
79. De hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, non famem, non montivagos atque silvestris cursus lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita propugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus nullos ictus reformident? Omitto, quae perferant quaeque patiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae gratia, amore incensi cupiditatis. Plena vita exemplorum est.