Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Tusculanae IntraText CT - Text |
86. Nam ut quaestuosa mercatura, fructuosa aratio dicitura non si altera semper omni damno, altera omni tempestatis calamitate semper vacat, sed si multo maiore ex parte exstat in utraque felicitas, sic vita non solum si undique referta bonis est, sed si multo maiore et graviore ex parte bona propendent, beata recte dici potest.
87. Sequetur igitur horum ratione vel ad supplicium beata vita virtutem cumque ea descendet in taurum Aristotele Xenocrate Speusippo Polemone auctoribus nec eam minis aut blandimentis corrupta deseret. Eadem Calliphontis erit Diodorique sententia, quorum uterque honestatem sic complectitur, ut omnia quae sine ea sint, longe [et] retro ponenda censeat. Reliqui habere se videntur angustius, enatant tamen, Epicurus Hieronymus et si qui sunt qui desertum illum Carneadeum <finem> curent defendere; nemo est enim eorum quin bonorum animum putet esse iudicem eumque condocefaciat, ut ea, quae bona malave videantur, possit contemnere.
88. Nam quae tibi Epicuri videtur, eadem erit
Hieronymi et Carneadis causa et hercule omnium reliquorum. Quis enim parum est
contra mortem aut dolorem paratus?
Ordiamur ab eo, si placet, quem mollem, quem voluptarium dicimus. Quid? is tibi
mortemne videtur aut dolorem timere, qui eum diem, quo moritur, beatum appellat
maxumisque doloribus adfectus eos ipsos inventorum suorum memoria et
recordatione confutat? Nec haec sic agit, ut ex tempore quasi effuttire
videatur. De morte enim ita sentit, ut dissoluto animante sensum extinctum
putet, quod autem sensu careat, nihil ad nos id iudicet pertinere. Item <in> dolore certa habet quae sequatur,
cuius magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate.
89a. Qui tandem isti grandiloqui contra
haec duo, quae maxime angunt, melius se habent quam Epicurus?
An ad
cetera, quae mala putantur, non et Epicurus et reliqui philosophi satis parati
videntur? Quis non paupertatem extimescit? neque tamen quisquam philosophorum.