Oe.Sacrate divis, proximum Phoebo caput,
responsa solve; fare, quem poenae petant.
Tiresia Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras
haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
visu carenti magna pars veri patet.
sed quo vocat me patria,
quo Phoebus, sequar:
fata eruantur; si foret viridis mihi
calidusque sanguis, pectore exciperem deum.
Appellite aris candidum tergo bovem
curvoque numquam colla depressam iugo.
Tu lucis inopem, gnata,
genitorem regens
manifesta sacri signa fatidici refer.
Manto Opima sanctas victima ante aras stetit.
Ti. In vota superos voce sollemni voca
arasque dono turis Eoi extrue.
Ma. Iam tura
sacris caelitum ingessi focis.
Ti. Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?
Ma. Subito refulsit lumine et subito occidit.
Ti. Utrumne clarus ignis et nitidus stetit
rectusque purum verticem caelo tulit
et summam in auras fusus
explicuit comam?
an
latera circa serpit incertus viae
et fluctuante turbidus fumo labat?
Ma.
Non una facies mobilis flammae fuit:
imbrifera qualis implicat varios sibi
Iris
colores, parte quae magna poli
curvata picto nuntiat nimbos sinu
(quis desit illi quive sit dubites color),
caerulea fulvis mixta oberravit notis,
sanguinea rursus; ultima in tenebras abit.
sed
ecce pugnax ignis in partes duas
discedit et se scindit unius sacri
discors favilla -- genitor, horresco intuens:
libata Bacchi dona permutat cruor
ambitque densus regium fumus caput
ipsosque
circa spissior vultus sedet
et nube densa sordidam lucem abdidit.
quid sit, parens, effare. Ti. Quid fari queam
inter tumultus mentis attonitae vagus?
quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala;
solet
ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum volunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescioquid. Huc propere admove
et sparge salsa colla taurorum mola.
placidone
vultu sacra et admotas manus
patiuntur? Ma. Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expavit diem
trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
Ti.Unone terram vulnere afflicti petunt?
Ma. Iuvenca
ferro semet opposito induit
et vulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus vix reluctantem exprimit.
Ti. Utrum citatus
vulnere angusto micat
an
lentus altas irrigat plagas cruor?
Ma. Huius per ipsam qua patet pectus viam
effusus amnis, huius exiguo graves
maculantur ictus imbre; sed versus retro
per ora multus sanguis atque oculos redit.
Ti.Infausta magnos sacra
terrores cient.
sed ede certas viscerum nobis notas.
Ma.
Genitor, quid hoc est? non levi motu, ut solent,
agitata trepidant exta, sed totas manus
quatiunt novusque prosilit venis cruor.
cor
marcet aegrum penitus ac mersum latet
liventque venae; magna pars fibris abest
et felle nigro tabidum spumat iecur,
ac (semper omen unico imperio grave)
en capita paribus bina consurgunt toris;
sed
utrumque caesum tenuis abscondit caput
membrana latebram rebus occultis negans.
hostile valido robore insurgit latus
septemque venas tendit; has omnis retro
prohibens reverti limes oblicus secat.
mutatus
ordo est, sede nil propria iacet,
sed acta retro cuncta: non animae capax
in parte dextra pulmo sanguineus iacet,
non laeva cordi regio, non molli ambitu
omenta pingues visceri obtendunt sinus:
natura
versa est; nulla lex utero manet.
Scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
quod hoc nefas? conceptus innuptae bovis,
nec more solito positus alieno in loco,
implet parentem; membra cum gemitu movet,
rigore
tremulo debiles artus micant;
infecit atras lividus fibras cruor
temptantque turpes mobilem trunci gradum,
et inane surgit corpus ac sacros petit
cornu ministros; viscera effugiunt manum.
neque
ista, quae te pepulit, armenti gravis
vox est nec usquam territi resonant greges:
immugit aris ignis et trepidant foci.
Oe. Quid ista sacri
signa terrifici ferant,
exprome; voces aure non timida hauriam:
solent
suprema facere securos mala.
Ti. His invidebis quibus opem quaeris malis.
Oe. Memora quod unum scire caelicolae volunt,
contaminarit rege quis caeso manus.
Ti. Nec alta caeli quae levi pinna secant
nec
fibra vivis rapta pectoribus potest
ciere nomen; alia temptanda est via:
ipse evocandus noctis aeternae plagis,
emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
reseranda tellus, Ditis implacabile
numen
precandum, populus infernae Stygis
huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;
nam te, penes quem summa regnorum, nefas
invisere umbras. Oe. Te, Creo, hic poscit labor,
ad quem secundum regna respiciunt mea.
Ti.Dum nos profundae
claustra laxamus Stygis,
populare Bacchi laudibus carmen sonet.
|