Oedipus Etsi ipse vultus
flebiles praefert notas,
exprome cuius capite placemus deos.
Creo Fari iubes tacere quae
suadet metus.
Oe.
Si te ruentes non satis Thebae movent,
at sceptra moveant lapsa cognatae domus.
Cr.Nescisse cupies nosse
quae nimium expetis.
Oe.Iners malorum remedium
ignorantia est.
itane
et salutis publicae indicium obrues?
Cr.Ubi turpis est medicina, sanari piget.
Oe.Audita fare, vel malo domitus gravi
quid arma possint regis irati scies.
Cr. Odere reges dicta
quae dici iubent.
Oe. Mitteris Erebo
vile pro cunctis caput,
arcana sacri voce ni retegis tua.
Cr. Tacere liceat. ulla libertas minor
a rege petitur? Oe. Saepe vel lingua magis
regi atque regno muta libertas obest.
Cr.Ubi non licet tacere,
quid cuiquam licet?
Oe.
Imperia solvit qui tacet iussus loqui.
Cr. Coacta verba
placidus accipias precor.
Oe. Ulline poena vocis expressae fuit?
Cr. Est procul ab urbe lucus ilicibus niger
Dircaea
circa vallis inriguae loca.
cupressus altis exerens silvis caput
virente semper alligat trunco nemus,
curvosque tendit quercus et putres situ
annosa ramos: huius abrupit latus
edax
vetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe.
Amara bacas laurus et tiliae leves
et Paphia myrtus et per immensum mare
motura remos alnus et Phoebo obvia
enode
Zephyris pinus opponens latus.
medio stat ingens arbor atque umbra gravi
silvas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus.
tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius,
restagnat
umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc
ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: praestitit noctem locus.
tum effossa tellus, et super rapti rogis
iaciuntur
ignes. ipse funesto integit
vates amictu corpus et frondem quatit;
lugubris imos palla perfundit pedes,
squalente
cultu maestus ingreditur senex,
mortifera canam taxus adstringit comam.
nigro
bidentes vellere atque atrae boves
antro trahuntur. flamma praedatur dapes
vivumque trepidat igne ferali pecus.
Vocat inde manes teque qui manes regis
et obsidentem claustra Lethaei lacus,
carmenque
magicum volvit et rabido minax
decantat ore quidquid aut placat leves
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
saturat cruore; libat et niveum insuper
lactis
liquorem, fundit et Bacchum manu
laeva canitque rursus ac terram intuens
graviore manes voce et attonita citat.
latravit Hecates turba; ter valles cavae
sonuere maestum, tota succusso solo
pulsata
tellus. 'audior' vates ait,
'rata verba fudi: rumpitur caecum chaos
iterque populis Ditis ad superos datur.'
Subsedit omnis silva et erexit comas,
duxere rimas robora et totum nemus
concussit
horror, terra se retro dedit
gemuitque penitus: sive temptari abditum
Acheron profundum mente non aequa tulit,
sive ipsa tellus, ut daret functis viam,
compage rupta sonuit, aut ira furens
triceps
catenas Cerberus movit graves.
Subito dehiscit terra et immenso sinu
laxata patuit -- ipse pallentes deos
vidi inter umbras, ipse torpentes lacus
noctemque veram; gelidus in venis stetit
haesitque
sanguis. saeva prosiluit cohors
et stetit in armis omne vipereum genus,
fratrum catervae dente Dircaeo satae.
avidumque populi Pestis Ogygii malum--
tum
torva Erinys sonuit et caecus Furor
Horrorque
et una quidquid aeternae creant
celantque tenebrae: Luctus avellens comam
aegreque lassum sustinens Morbus caput,
gravis Senectus sibimet et pendens Metus
nos liquit animus; ipsa quae ritus senis
artesque
norat stupuit. Intrepidus parens
audaxque damno convocat Ditis feri
exsangue vulgus: ilico, ut nebulae leves,
volitant et auras libero caelo trahunt.
non tot caducas educat frondes Eryx
nec
vere flores Hybla tot medio creat,
cum examen arto nectitur densum globo,
fluctusque non tot frangit Ionium mare,
nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas
permutat hiemes ales et caelum secans
tepente
Nilo pensat Arctoas nives,
quot ille populos vatis eduxit sonus.
Pavide latebras nemoris umbrosi petunt
animae trementes: primus emergit solo,
dextra ferocem cornibus taurum premens,
Zethus,
manuque sustinet laeva chelyn
qui saxa dulci traxit Amphion sono,
interque natos Tantalis tandem suos
tuto superba fert caput fastu grave
et numerat umbras. peior hac genetrix adest
furibunda
Agave, tota quam sequitur manus
partita regem: sequitur et Bacchas lacer
Pentheus tenetque saevus etiamnunc minas.
Tandem vocatus saepe pudibundum extulit
caput atque ab omni dissidet turba procul
celatque
semet (instat et Stygias preces
geminat sacerdos, donec in apertum efferat
vultus opertos) Laius -- fari horreo:
stetit per artus sanguine effuso horridus,
paedore foedo squalidam obtentus comam,
et
ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,
cruore semper laeta cognato domus,
vibrate thyrsos, enthea gnatos manu
lacerate potius -- maximum Thebis scelus
maternus amor est. patria, non ira deum,
sed
scelere raperis: non gravi flatu tibi
luctificus Auster nec parum pluvio aethere
satiata tellus halitu sicco nocet,
sed rex cruentus, pretia qui saevae necis
sceptra et nefandos occupat thalamos patris
[invisa
proles: sed tamen peior parens
quam gnatus, utero rursus infausto gravis]
egitque in ortus semet et matri impios
fetus regessit, quique vix mos est feris,
fratres sibi ipse genuit -- implicitum malum
magisque
monstrum Sphinge perplexum sua.
Te, te cruenta sceptra qui dextra geris,
te pater inultus urbe cum tota petam
et mecum Erinyn pronubam thalami traham,
traham sonantis verbera, incestam domum
vertam
et penates impio Marte obteram.
Proinde pulsum finibus regem ocius
agite exulem quocumque; funesto gradu
solum relinquat: vere florifero virens
reparabit herbas; spiritus puros dabit
vitalis
aura, veniet et silvis decor;
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,
comitatus illo dignus, excedent simul;
et ipse rapidis gressibus sedes volet
effugere nostras, sed graves pedibus moras
addam
et tenebo: reptet incertus viae,
baculo senili triste praetemptans iter:
eripite terras, auferam caelum pater.'
Oe. Et ossa et artus
gelidus invasit tremor:
quidquid timebam facere fecisse arguor--
tori
iugalis abnuit Merope nefas
sociata Polybo; sospes absolvit manus
Polybus meas: uterque defendit parens
caedem stuprumque. quis locus culpae est super?
multo ante Thebae Laium amissum gemunt,
Boeota
gressu quam meo tetigi loca.
falsusne senior an deus Thebis gravis?
Iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
vates, tibique sceptra despondet mea.
Cr.Egone ut sororem regia expelli velim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu,
tamen ipsa me fortuna terreret nimis
sollicita semper. liceat hoc tuto tibi
exuere pondus nec
recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.
Oe.Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam gravia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego,
in utrumque quis est liber etiamnunc status:
tibi iam necesse est ferre
fortunam tuam.
Oe. Certissima est
regnare cupienti via
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.
Cr. Parumne me tam longa defendit fides?
Oe. Aditum nocendi
perfido praestat fides.
Cr. Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque civium coetu viget,
nec ulla vicibus surgit alternis dies
qua non propinqui munera ad nostros lares
sceptri
redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?
Oe.Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr.Incognita igitur ut nocens causa cadam?
Oe.Num ratio vobis reddita est vitae meae?
num
audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes videmur. facitis exemplum: sequor.
Cr. Quid si innocens
sum? Oe. Dubia pro certis solent
timere reges. Cr. Qui pavet vanos metus,
veros
meretur. Oe.
Quisquis in culpa fuit,
dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr.Sic odia fiunt. Oe. Odia qui nimium timet
regnare nescit: regna custodit metus.
Cr. Qui sceptra duro
saevus imperio gerit,
timet
timentis: metus in auctorem redit.
Oe. Servate sontem saxeo inclusum specu.
ipse ad penates regios referam gradum.
|