Praedicta
postquam fata et infandum genus
deprendit
ac se scelere convictum Oedipus
damnavit ipse, regiam infestus petens
invisa propero tecta penetravit gradu,
qualis per arva Libycus insanit leo,
fulvam minaci fronte concutiens iubam;
vultus
furore torvus atque oculi truces,
gemitus et altum murmur, et gelidus volat
sudor per artus, spumat et volvit minas
ac mersus alte magnus exundat dolor.
secum ipse saevus grande nescioquid parat
suisque
fatis simile. 'quid poenas moror?'
ait
'hoc scelestum pectus aut ferro petat
aut fervido aliquis igne vel saxo domet.
quae tigris aut quae saeva visceribus meis
incurret ales? ipse tu scelerum capax,
sacer
Cithaeron, vel feras in me tuis
emitte silvis, mitte vel rabidos canes--
nunc redde Agaven. anime, quid mortem times?
mors
innocentem sola Fortunae eripit.'
Haec fatus aptat impiam capulo manum
ensemque
ducit. 'itane? tam magnis breves
poenas sceleribus solvis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit
scelus
ruina, flebili patriae dabis?
solvendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno vertit Oedipoda, novos
commenta partus, supplicis eadem meis
novetur. iterum vivere atque iterum mori
liceat,
renasci semper ut totiens nova
supplicia pendas -- utere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa. quaeratur via
qua nec sepultis mixtus et vivis tamen
exemptus
erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime? subitus en vultus gravat
profusus imber ac rigat fletu genas--
et flere satis est? hactenus fundent levem
oculi liquorem? sedibus pulsi suis
lacrimas
sequantur: hi maritales statim
fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique vix se sedibus retinent suis;
violentus audax vultus, iratus ferox
iamiam
eruentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit. at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.
scrutatur avidus manibus uncis lumina,
radice
ab ima funditus vulsos simul
evolvit orbes; haeret in vacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cavos
alte recessus luminum et inanes sinus
saevitque frustra plusque quam satis est furit.
tantum
est periclum lucis? attollit caput
cavisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quidquid effossis male
dependet oculis rumpit, et victor deos
conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor:
iam
iusta feci, debitas poenas tuli;
inventa thalamis digna nox tandem meis.'
rigat
ora foedus imber et lacerum caput
largum revulsis sanguinem venis vomit.
|