Th. Reserate clausos
regii postes laris.
O socia thalami, sicine adventum viri
et expetiti coniugis vultum excipis?
quin ense viduas dexteram atque animum mihi
restituis et te quidquid e vita fugat
expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi,
magnanime Theseu, perque natorum indolem
tuosque reditus perque iam cineres meos,
permitte mortem. Th. Causa quae cogit mori?
Ph.Si causa leti dicitur, fructus perit.
Th.Nemo
istud alius, me quidem excepto, audiet.
Ph. Aures pudica coniugis solas timet.
Th.Effare: fido pectore arcana
occulam.
Ph. Alium silere quod
voles, primus sile.
Th.Leti facultas nulla continget tibi.
Ph. Mori volenti desse mors numquam potest.
Th. Quod sit
luendum morte delictum indica.
Ph. Quod vivo. Th. Lacrimae nonne te nostrae movent?
Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis.
Th. Silere pergit. -- verbere ac vinclis anus
altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
Vincite
ferro. verberum vis extrahat
secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor,
mane.
Th. Quidnam ora maesta avertis et
lacrimas genis
subito coortas veste praetenta optegis?
Ph. Te te, creator caelitum,
testem invoco,
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
ex cuius ortu nostra dependet domus:
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: vim tamen corpus tulit.
labem
hanc pudoris eluet noster cruor.
Th. Quis, ede, nostri decoris eversor fuit?
Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto.
Ph.Hic dicet ensis, quem tumultu
territus
liquit stuprator civium accursum timens.
Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
regale patriis asperum signis ebur
capulo refulget, gentis Actaeae decus.
sed ipse quonam evasit? Ph. Hi
trepidum fuga
videre famuli concitum celeri pede.
Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moves,
unde ista venit generis infandi lues?
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
odisse Veneris foedera et castum diu
vulgare populis corpus. o taetrum genus
nullaque victum lege melioris soli!
ferae
quoque ipsae Veneris evitant nefas,
generisque leges inscius servat pudor.
Ubi vultus ille et ficta maiestas viri
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
morumque senium triste et affectus graves?
o vita fallax, abditos sensus geris
animisque pulcram turpibus faciem induis:
pudor impudentem celat, audacem quies,
pietas nefandum; vera fallaces probant
simulantque molles dura. silvarum incola
ille efferatus castus intactus rudis,
mihi te reservas? a meo primum toro
et scelere tanto placuit ordiri virum?
iam iam superno numini grates ago,
quod icta nostra cecidit Antiope manu,
quod non ad antra Stygia descendens tibi
matrem reliqui. Profugus ignotas procul
percurre gentes: te licet terra ultimo
summota mundo dirimat Oceani plagis
orbemque nostris pedibus obversum colas,
licet in recessu penitus extremo abditus
horrifera celsi regna transieris poli
hiemesque supra positus et canas nives
gelidi frementes liqueris Boreae minas
post te furentes, sceleribus poenas dabis.
profugum per omnis pertinax latebras premam:
longinqua clausa abstrusa diversa invia
emetiemur, nullus obstabit locus:
scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
huc vota mittam: genitor aequoreus dedit
ut vota prono terna concipiam deo,
et invocata munus hoc sanxit Styge.
En perage donum triste, regnator freti!
non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
adeatque manes iuvenis iratos patri.
fer abominandam nunc opem gnato, parens:
numquam supremum numinis munus tui
consumeremus, magna ni premerent mala;
inter profunda Tartara et Ditem horridum
et imminentes regis inferni minas,
voto peperci: redde nunc pactam fidem.--
genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
nunc atra ventis nubila impellentibus
subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
effunde pontum, vulgus aequoreum cie
fluctusque ab ipso tumidus Oceano voca.
|