Med.Occidimus:
aures pepulit hymenaeus meas.
vix ipsa tantum, vix adhuc credo malum.
hoc facere Iason potuit, erepto patre
patria atque regno sedibus solam exteris
deserere durus? merita contempsit mea
qui scelere flammas viderat vinci et mare?
adeone
credit omne consumptum nefas?
incerta vaecors mente non vaesana feror
partes in omnes; unde me ulcisci queam?
utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc
ferrum exigatur. hoc meis satis est malis?
si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae
novere facinus quod tuae ignorent manus,
nunc est parandum. scelera te hortentur tua
et cuncta redeant: inclitum regni decus
raptum et nefandae virginis parvus comes
divisus ense, funus ingestum patri
sparsumque ponto corpus et Peliae senis
decocta aeno membra: funestum impie
quam saepe fudi sanguinemet nullum scelus
irata feci: saevit infelix amor.
quid tamen Iason potuit, alieni arbitri
iurisque factus? debuit ferro obvium
offerre pectus - melius, a melius, dolor
furiose, loquere. si potest, vivat meus,
ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen
memorque nostri muneri parcat meo.
culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
coniugia solvit quique genetricem abstrahit
natis et arto pignore astrictam fidem
dirimit: petatur, solus hic poenas luat,
quas debet. alto cinere cumulabo domum;
videbit atrum verticem flammis agi
Malea longas navibus flectens moras.
Nut. Sile, obsecro, questusque secreto abditos
manda dolori. gravia quisquis vulnera
patiente et aequo mutus animo pertulit,
referre potuit: ira quae tegitur nocet;
professa perdunt odia vindictae locum.
Med. levis est dolor qui capere
consilium potest
et clepere sese: magna non latitant mala.
libet ire contra. Nut. siste furialem impetum,
alumna: vix te tacita defendit quies.
Med:
Fortuna fortes metuit, ignavos premit.
Nut. tunc est probanda, si locum virtus habet.
Med:
numquam potest non esse virtuti locus.
Nut. spes nulla rebus monstrat adflictis viam.
Med. qui nil potest sperare, desperet nihil.
Nut. abiere Colchi, coniugis nulla est fides
nihilque superest opibus e tantis tibi.
Med. Medea superest, hic mare
et terras vides
ferrumque et ignes et deos et fulmina.
Nut. rex est timendus. Med. rex meus fuerat pater.
Nut. non metuis arma? Med. sint licet terra edita.
Nut. moriere. Med. cupio. Nut. profuge. Med. paenituit fugae.
Nut. Medea - Med. fiam. Nut. mater es. Med. cui sim vides.
Nut. profugere dubitas? Med. fugiam, at ulciscar
prius.
Nut. vindex sequetur. Med. forsan inveniam moras.
Nut. compesce verba, parce iam,
demens, minis
animosque minue: tempori aptari decet.
Med. Fortuna opes auferre, non animum potest.
sed
cuius ictu regius cardo strepit?
ipse est Pelasgo tumidus imperio Creo.
|