Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Medea

IntraText CT - Text

  • Actus II
    • Scaena II. Creo-Medea-Nutrix
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Creo-Medea-Nutrix

Creo. Medea, Colchi noxium Aeetae genus,
nondum meis exportat e regnis pedem?
molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
cui parcet illa quemve securum sinet?
abolere propere pessimam ferro luem
equidem parabam: precibus evicit gener.
concessa vita est, liberet fines metu
abeatque tuta. fert gradum contra ferox
minaxque nostros propius affatus petit.
arcete, famuli, tactu et accessu procul,
iubete sileat. regium imperium pati
aliquando discat. vade veloci via
monstrumque saevum horribile iamdudum avehe.
Med. quod crimen aut quae culpa multatur fuga?
Creo. quae causa pellat, innocens mulier rogat.
Med. si iudicas, cognosce, si regnas, iube.
Creo. aequum atque iniquum regis imperium feras.
Med. iniqua numquam regna perpetuo manent.
Creo. i, querere Colchis. Med. redeo: qui avexit, ferat.
Creo. vox constituto sera decreto venit.
Med. qui statuit aliquid parte inaudita altera,
aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
Creo. auditus a te Pelia supplicium tulit?
sed fare, causae detur egregiae locus.
Med. difficile quam sit animum ab ira flectere
iam concitatum quamque regale hoc putet
sceptris superbas quisquis admovit manus,
qua coepit ire, regia didici mea.
quamvis enim sim clade miseranda obruta,
expulsa supplex sola deserta, undique
afflicta, quondam nobili fulsi patre
avoque clarum Sole deduxi genus.
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat
Pontusque quidquid Scythicus a tergo videt.
palustribus qua maria dulcescunt aquis,
armata peltis quidquid exterret cohors
inclusa ripis vidua Thermodontiis,
hoc omne noster genitor imperio regit.
generosa, felix, decore regali potens
fulsi: petebant tunc meos thalamos proci,
qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levis
praecepsque regno eripuit, exilio dedit.
confide regnis, cum levis magnas opes
huc ferat et illuc casus - hoc reges habent
magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies:
prodesse miseris, supplices fido lare
protegere. solum hoc Colchico regno extuli,
decus illud ingens Graeciae et florem inclitum,
praesidia Achivae gentis et prolem deum
servasse memet. munus est Orpheus meum,
qui saxa cantu mulcet et silvas trahit,
geminique munus Castor et Pollux meum est
satique Borea quique trans Pontum quoque
summota Lynceus lumine immisso videt,
omnesque Minyae: nam ducum taceo ducem,
pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
vobis revexi ceteros, unum mihi.
incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
fatebor: obici crimen hoc solum potest,
Argo reversa. virgini placeat pudor
paterque placeat: tota cum ducibus ruet
Pelasga tellus, hic tuus primum gener
tauri ferocis ore flammanti occidet.
Fortuna causam quae volet nostram premat,
non paenitet servasse tot regum decus.
quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
hoc est penes te. si placet, damna ream;
sed redde crimen. sum nocens, fateor, Creo;
talem sciebas esse, cum genua attigi
fidemque supplex praesidis dextra peti;
iterum miseriis angulum et sedem rogo
latebrasque viles: urbe si pelli placet,
detur remotus aliquis in regnis locus.
Creo. non esse me qui sceptra violentus geram
nec qui superbo miserias calcem pede,
testatus equidem videor haud clare parum
generum exulem legendo et adflictum et gravi
terrore pavidum, quippe quem poenae expetit
letoque Acastus regna Thessalica optinens.
senio trementem debili atque aevo gravem
patrem peremptum queritur et caesi senis
discissa membra, cum dolo captae tuo
piae sorores impium auderent nefas.
potest Iason, si tuam causam amoves,
suam tueri: nullus innocuum cruor
contaminavit, afuit ferro manus
proculque vestro purus a coetu stetit.
tu, tu malorum machinatrix facinorum,
feminae cui nequitia, ad audendum omnia
robur virile est, nulla famae memoria,
egredere, purga regna, letales simul
tecum aufer herbas, libera cives metu,
alia sedens tellure sollicita deos.
Med. profugere cogis? redde fugienti ratem
vel redde comitem - fugere cur solam iubes?
non sola veni. bella si metuis pati,
utrumque regno pelle. cur sontes duos
distinguis? illi Pelia, non nobis iacet;
fugam, rapinas adice, desertum patrem
lacerumque fratrem, quidquid etiam nunc novas
docet maritus coniuges, non est meum:
totiens nocens sum facta, sed numquam mihi.
Creo. iam exisse decuit. quid seris fando moras?
Med. supplex recedens illud extremum precor,
ne culpa natos matris insontes trahat.
Creo. vade: hos paterno ut genitor excipiam sinu.
Med. per ego auspicatos regii thalami toros,
per spes futuras perque regnorum status,
Fortuna varia dubia quos agitat vice,
precor, brevem largire fugienti moram,
dum extrema natis mater infigo oscula,
fortasse moriens. Creo. fraudibus tempus petis.
Med. quae fraus timeri tempore exiguo potest?
Creo. nullum ad nocendum tempus angustum est malis.
Med. parumne miserae temporis lacrimis negas?
Creo. etsi repugnat precibus infixus timor,
unus parando dabitur exilio dies.
Med. nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
et ipsa propero. Creo. capite supplicium lues,
clarum priusquam Phoebus attollat diem
nisi cedis Isthmo. sacra me thalami vocant,
vocat precari festus Hymenaeo dies.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License