Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Medea

IntraText CT - Text

  • Actus III
    • Scaena II. Iason-Medea-Nutrix
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Iason-Medea-Nutrix

Ias. O dura fata semper et sortem asperam,
cum saevit et cum parcit ex aequo malam!
remedia quotiens invenit nobis deus
periculis peiora: si vellem fidem
praestare meritis coniugis, leto fuit
caput offerendum; si mori nollem, fide
misero carendum. non timor vicit fidem,
sed trepida pietas: quippe sequeretur necem
proles parentum. sancta si caelum incolis
Iustitia, numen invoco ac testor tuum:
nati patrem vicere. quin ipsam quoque,
etsi ferox est corde nec patiens iugi,
consulere natis malle quam thalamis reor.
constituit animus precibus iratam aggredi.
atque ecce, viso memet exiluit, furit,
fert odia prae se: totus in vultu est dolor.
Med. fugimus, Iason, fugimus - hoc non est novum,
mutare sedes; causa fugiendi nova est:
pro te solebam fugere. discedo, exeo,
penatibus profugere quam cogis tuis.
at quo remittis? Phasin et Colchos petam
patriumque regnum quaeque fraternus cruor
perfudit arva? quas peti terras iubes?
quae maria monstras? pontici fauces freti
per quas revexi nobilem regum manum
adulterum secuta per Symplegadas?
parvamne Iolcon, Thessala an Tempe petam?
quascumque aperui tibi vias, clausi mihi -
quo me remittis? exuli exilium imperas
nec das. eatur. regius iussit gener:
nihil recuso. dira supplicia ingere:
merui. cruentis paelicem poenis premat
regalis ira, vinculis oneret manus
clausamque saxo noctis aeternae obruat:
minora meritis patiar - ingratum caput,
revolvat animus igneos tauri halitus
interque saevos gentis indomitae metus
armifero in arvo flammeum Aeetae pecus,
hostisque subiti tela, cum iussu meo
terrigena miles mutua caede occidit;
adice expetita spolia Phrixei arietis
somnoque iussum lumina ignoto dare
insomne monstrum, traditum fratrem neci
et scelere in uno non semel factum scelus,
ausasque natas fraude deceptas mea
secare membra non revicturi senis:
per spes tuorum liberum et certum larem,
per victa monstra, per manus, pro te quibus
numquam peperci, perque praeteritos metus,
per caelum et undas, coniugi testes mei,
miserere, redde supplici felix vicem.
aliena quaerens regna, deserui mea:
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae
usque a perustis Indiae populis agunt,
quas quia referta vix domus gaza capit,
ornamus auro nemora, nil exul tuli
nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;
tibi patria cessit, tibi pater, frater ,pudor -
hac dote nupsi. redde fugienti sua.
Ias. perimere cum te vellet infestus Creo,
lacrimis meis evictus exilium dedit.
Med. poenam putabam: munus ut video est fuga.
Ias. dum licet abire, profuge teque hinc eripe:
gravis ira regum est semper. Med. hoc suades mihi,
praestas Creusae: paelicem invisam amoves.
Ias. Medea amores obicit? Med. et caedem et dolos.
Ias. obicere tandem quod potes crimen mihi?
Med. quodcumque feci. Ias. restat hoc unum insuper,
tuis ut etiam sceleribus fiam nocens.
Med. tua illa, tua sunt illa: cui prodest scelus,
is fecit - omnes coniugem infamem arguant,
solus tuere, solus insontem voca:
tibi innocens sit quisquis est pro te nocens.
Ias. ingrata vita est cuius acceptae pudet.
Med. retinenda non est cuius acceptae pudet.
Ias. quin potius ira concitum pectus doma,
placare natis. Med. abdico eiuro abnuo -
meis Creusa liberis fratres dabit?
Ias. regina natis exulum, afflictis potens.
Med. non veniat umquam tam malus miseris dies,
qui prole foeda misceat prolem inclitam,
Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus.
Ias. quid, misera, meque teque in exitium trahis?
abscede, quaeso. Med. supplicem audivit Creo.
Ias. quid facere possim, loquere. Med. pro me vel scelus.
Ias. hinc rex et illinc - Med. est et his maior metus:
Medea. nos +confligere+. certemus sine,
sit pretium Iason. Ias. cedo defessus malis.
et ipsa casus saepe iam expertos time.
Med. Fortuna semper omnis infra me stetit.
Ias. Acastus instat. Med. propior est hostis Creo:
utrumque profuge. non ut in socerum manus
armes nec ut te caede cognata inquines
Medea cogit: innocens mecum fuge.
Ias. et quis resistet, gemina si bella ingruant,
Creo atque Acastus arma si iungant sua?
Med. his adice Colchos, adice et Aeeten ducem,
Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo.
Ias. alta extimesco sceptra. Med. ne cupias vide.
Ias. suspecta ne sint, longa colloquia amputa.
Med. nunc summe toto Iuppiter caelo tona,
intende dextram, vindices flammas para
omnemque ruptis nubibus mundum quate.
nec deligenti tela librentur manu
vel me vel istum: quisquis e nobis cadet
nocens peribit, non potest in nos tuum
errare fulmen. Ias. sana meditari incipe
et placida fare. si quod ex soceri domo
potest fugam levare solamen, pete.
Med. contemnere animus regias, ut scis, opes
potest soletque; liberos tantum fugae
habere comites liceat, in quorum sinu
lacrimas profundam. te novi nati manent.
Ias. parere precibus cupere me fateor tuis;
pietas vetat: namque istud ut possim pati,
non ipse memet cogat et rex et socer.
haec causa vitae est, hoc perusti pectoris
curis levamen. spiritu citius queam
carere, membris, luce. Med. sic natos amat?
bene est, tenetur, vulneri patuit locus.
suprema certe liceat abeuntem loqui
mandata, liceat ultimum amplexum dare:
gratum est. et illud voce iam extrema peto,
ne, si qua noster dubius effudit dolor,
maneant in animo verba: melioris tibi
memoria nostri sedeat; haec irae data
oblitterentur. Ias. omnia ex animo expuli
precorque et ipse, fervidam ut mentem regas
placideque tractes: miserias lenit quies.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License