Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Medea

IntraText CT - Text

  • Actus IV
    • Scaena I. Nutrix-Chorus
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Actus IV

Scaena I. Nutrix-Chorus

Nut. pavet animus, horret: magna pernicies adest.
immane quantum augescit et semet dolor
accendit ipse vimque praeteritam integrat.
vidi furentem saepe et aggressam deos,
caelum trahentem: maius his, maius parat
Medea monstrum. namque ut attonito gradu
evasit et penetrale funestum attigit,
totas opes effundit et quidquid diu
etiam ipsa timuit promit atque omnem explicat
turbam malorum, arcana secreta abdita,
et triste laeva +comparans+ sacrum manu
pestes vocat quascumque ferventis creat
harena Libyae quasque perpetua nive
Taurus coercet frigore Arctoo rigens,
et omne monstrum. tracta magicis cantibus
squamifera latebris turba desertis adest.
hic saeva serpens corpus immensum trahit
trifidamque linguam exertat et quaerit quibus
mortifera veniat: carmine audito stupet
tumidumque nodis corpus aggestis plicat
cogitque in orbes. Çparva suntÈ inquit Çmala
et vile telum est, ima quod tellus creat:
caelo petam venena. iam iam tempus est
aliquid movere fraude vulgari altius.
huc ille vasti more torrentis iacens
descendat anguis, cuius immensos duae,
maior minorque, sentiunt nodos ferae
(maior Pelasgis apta, Sidoniis minor),
pressasque tandem solvat Ophiuchus manus
virusque fundat; adsit ad cantus meos
lacessere ausus gemina Python numina,
et Hydra et omnis redeat Herculea manu
succisa serpens, caede se reparans sua.
tu quoque relictis pervigil Colchis ades,
sopite primum cantibus, serpens, meis.È
postquam evocavit omne serpentum genus,
congerit in unum frugis infaustae mala:
quaecumque generat invius saxis Eryx,
quae fert opertis hieme perpetua iugis
sparsus cruore Caucasus Promethei,
pharetraque pugnax Medus aut Parthi leves,
et quis sagittas divites Arabes linunt
aut quos sub axe frigido sucos legunt
lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
quodcumque tellus vere nidifico creat
aut rigida cum iam bruma decussit decus
nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu,
quodcumque gramen flore mortifero viret,
dirusque tortis sucus in radicibus
causas nocendi gignit, attrectat manu.
Haemonius illas contulit pestes Athos,
has Pindus ingens, illa Pangaei iugis
teneram cruenta falce deposuit comam;
has aluit altum gurgitem Tigris premens,
Danuvius illas, has per arentes plagas
tepidis Hydaspes gemmifer currens aquis,
nomenque terris qui dedit Baetis suis
Hesperia pulsans maria languenti vado.
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem,
illius alta nocte succisus frutex;
at huius ungue secta cantato seges.
mortifera carpit gramina ac serpentium
saniem exprimit miscetque et obscenas aves
maestique cor bubonis et raucae strigis
exsecta vivae viscera. haec scelerum artifex
discreta ponit: his rapax vis ignium,
his gelida pigri frigoris glacies inest.
addit venenis verba non illis minus
metuenda. sonuit ecce vesano gradu
canitque. mundus vocibus primis tremit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License