Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
Medea

IntraText CT - Text

  • Actus V
    • Scaena I. Nuntius-Chorus-Medea
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Actus V

Scaena I. Nuntius-Chorus-Medea

Nun. periere cuncta, concidit regni status;
nata atque genitor cinere permixto iacent.
Chor. qua fraude capti? Nun. qua solent reges capi:donis.
Chor. in illis esse quis potuit dolus?
Nun. et ipse miror vixque iam facto malo
potuisse fieri credo. Chor. quis cladis modus?
Nun. vidus per omnem regiae partem furit
ut iussus ignis: iam domus tota occidit,
urbi timetur. Chor. unda flammas opprimat.
Nun. et hoc in ista clade mirandum accidit:
alit unda flammas, quoque prohibetur magis,
magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License