Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
ACTUS I
SI.
Vos istaec intro auferte: abite.-- Sosia,
ades dum: paucis te volo. SO. dictum puta:
nempe ut curentur recte haec? SI. immo aliud. SO.
quid est
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
SI. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,
sed eis quas semper in te intellexi sitas,
fide et taciturnitate. SO. exspecto quid velis.
SI. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi
apud me iusta et clemens fuerit servitus
scis. feci ex servo ut esses libertus mihi,
propterea quod servibas liberaliter:
quod habui summum pretium persolvi tibi.
SO. in memoria
habeo. SI. haud muto factum. SO. gaudeo
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,
et id gratum fuisse advorsum te habeo gratiam.
sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio
quasi exprobratiost inmemoris benefici.
quin
tu uno verbo dic quid est quod me velis.
SI. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi:
quas credis esse has non sunt verae nuptiae.
SO. quor simulas igitur? SI. rem omnem a principio
audies:
<eo> pacto et gnati vitam et consilium meum
cognosces et quid facere in hac re te velim.
nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, <et>
liberius vivendi fuit potestas (nam antea
qui scire posses aut ingenium noscere,
dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.)
SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli,
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
alere aut canes ad venandum aut ad philosophos,
horum ille nil egregie praeter cetera
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror
adprime in vita esse utile, ut nequid nimis.
SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati;
cum quibus erat quomque una is sese dedere,
eorum obsequi studiis, adversus nemini,
numquam praeponens se illis; ita ut facillume
sine invidia laudem invenias et amicos pares.
SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium parit.
SI. interea mulier quaedam abhinc triennium
ex Andro commigravit huc viciniae,
inopia et cognatorum neglegentia
coacta, egregia forma atque aetate integra.
SO.
ei, vereor nequid Andria adportet mali!
SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter
agebat, lana ac tela victum quaeritans;
sed postquam amans accessit pretium pollicens
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
hominum ab labore proclive ad lubidinem,
accepit condicionem, dehinc quaestum occipit.
qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
egomet continuo mecum «certe captus est:
habet». observabam mane illorum servolos
venientis aut abeuntis: rogitabam «heus puer,
dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?» nam Andriae
illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut
Cliniam
dicebant aut Niceratum; nam i tres tum simul
amabant. «eho quid Pamphilus?» «quid? symbolam
dedit, cenavit.» gaudebam. item alio die
quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum
quicquam attinere. enimvero spectatum satis
putabam et magnum exemplum continentiae;
nam qui cum ingeniis conflictatur eius modi
neque commovetur animus in ea re tamen,
scias posse habere iam ipsum <suae> vitae modum.
quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
bona dicere et laudare fortunas meas,
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes
ultro ad me venit, unicam gnatam suam
cum dote summa filio uxorem ut daret.
placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies.
SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies.
ferme in diebus paucis quibus haec acta sunt
Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene!
beasti; <ei> metui a Chryside. SI. ibi tum filius
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
curabat una funus; tristis interim,
nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi.
sic cogitabam «hic parvae consuetudinis
causa huiu' mortem tam fert familiariter:
quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?»
haec ego putabam esse omnia humani ingeni
mansuetique animi officia. quid multis moror?
egomet quoque eiu' causa in funus prodeo,
nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI.
scies.
ecfertur; imus. interea inter mulieres
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia,
adeo modesto, adeo venusto ut nil supra.
quia tum mihi lamentari praeter ceteras
visast et quia erat forma praeter ceteras
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
percussit ilico animum. attat hoc illud est,
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim
procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus;
in ignem inpositast; fletur. interea haec soror
quam dixi ad flammam accessit inprudentius,
sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
«mea Glycerium,» inquit «quid agis? quor te is perditum?»
tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
reiecit se in eum flens quam familiariter!
SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre
ferens;
nec satis ad obiurgandum causae. diceret
«quid feci? quid commerui aut peccavi, pater?
quae sese in ignem inicere voluit, prohibui
servavi.» honesta oratiost. SO. recte putas;
nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit,
quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
SI. venit Chremes postridie ad me clamitans:
indignum facinu'; comperisse Pamphilum
pro uxore habere hanc peregrinam. ego illud sedulo
negare factum. ille instat factum. denique
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne
haec quidem
sati' vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo.
SI. «tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:
prope adest quom alieno more vivendumst mihi:
sine nunc meo me vivere interea modo.»
SO.
qui igitur relictus est obiurgandi locus?
SI. si propter amorem uxorem nolet ducere:
ea primum ab illo animum advortenda iniuriast;
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
vera obiurgandi causa sit, si deneget;
simul sceleratu' Davo' siquid consili
habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;
quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI.
rogas?
mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . .
sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo,
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
cui mi expurgandus est: et spero confore.
nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias,
perterrefacias Davom, observes filium
quid agat, quid cum illo consili captet. SO. sat est:
curabo. SI. eamu' nunciam intro: i prae, sequar.