Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
Audivi, Archylis, iamdudum:
Lesbiam adduci iubes.
sane pol illa temulentast mulier et temeraria
nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem.
tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae
quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro
huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.
sed
quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.
opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat.