Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

ACTUS II

 

Scaena I. Charinus-Byrria-Pamphilus

 

CH. Quid ais, Byrria? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. sic CH. qui scis? BY. apud forum modo e Davo audivi. CH. vae misero
ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,
ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.
BY. quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,
id velis quod possit. CH. nil volo aliud nisi Philumenam. BY. ah
quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas
quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!
CH. facile omnes quom valemu' recta consilia aegrotis damus.
tu si hic sis aliter sentias. BY. age age, ut lubet. CH. sed Pamphilum
video. omnia experiri certumst priu' quam pereo. BY. quid hic agit?
CH. ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:
credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
interea fiet aliquid, spero. BY. id «aliquid» nil est. CH. Byrria,
quid tibi videtur? adeon ad eum? BY. quidni? si nil impetres,
ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.
CH. abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
PA. Charinum video. salve. CH. o salve, Pamphile:
ad te advenio spem salutem auxilium consilium expetens.
PA. neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam.
sed istuc quidnamst? CH. hodie uxorem ducis? PA. aiunt. CH. Pamphile,
si id facis, hodie postremum me vides. PA. quid ita? CH. ei mihi,
vereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. ego dicam. PA. quid est?
BY. sponsam hic tuam amat. PA. ne iste haud mecum sentit. eho dum dic mihi:
num quid nam ampliu' tibi cum illa fuit, Charine? CH. aha, Pamphile,
nil. PA. quam vellem! CH. nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,
principio ut ne ducas. PA. dabo equidem operam. CH. sed si id non potest
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. cordi! CH. saltem aliquot dies
profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PA. audi nunciam:
ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto,
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
CH. reddidisti animum. PA. nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria,
facite fingite invenite efficite qui detur tibi;
ego id agam mihi qui ne detur. CH. sat habeo. PA. Davom optume
video, quoius consilio fretu' sum. CH. at tu hercle haud quicquam mihi,
nisi ea quae nil opu' sunt scire. fugin hinc? BY. ego vero ac lubens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech