Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
PA.
Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi.
si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria,
priu' quam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
tum illae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA.
pater est, Pamphile:
difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum
invenerit
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA.
cito.
PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te
ducturum. PA. hem. DA. quid est?
PA. egon dicam? DA. quor non? PA. numquam
faciam. DA. ne nega.
PA. suadere noli. DA. ex <ea> re quid fiat
vide.
PA.
ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast.
nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
«ducas volo hodie uxorem»; tu «ducam» inquies:
cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia.
quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient
sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes
tibi non det gnatam; nec tu <ea> causa minueris
haec quae facis, ne is mutet suam sententiam.
patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat.
nam quod tu speres «propulsabo facile uxorem his moribus;
dabit nemo»: inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat.
sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PA. itan credis? DA. haud dubium id quidemst. PA.
vide quo me inducas. DA. quin taces?
PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa
cautiost;
nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA.
hanc fidem
sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
DA. curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem
sentiat.