Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena VI. Davos-Simo

 

DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
portare et ea me hic restitisse gratia.
SI. quid Davo' narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem.
SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem.
DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum.
SI. potin es mihi verum dicere? DA. nil facilius.
SI. num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae
propter huiusce hospitai consuetudinem?
DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
etenim ipsu' secum eam rem reputavit via.
SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit,
amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae
ea res sibi esset, ut virum fortem decet.
nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
SI. subtristi' visus est esse aliquantum mihi.
DA. nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.
SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin dic, quid est?
DA. ait nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te.
«vix» inquit «drachumis est opsonatum decem:
non filio videtur uxorem dare.
quem» inquit «vocabo ad cenam meorum aequalium
potissumum nunc?» et, quod dicendum hic siet,
tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace.
DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro.
quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi?
nam si hic malist quicquam, em illic est huic rei caput.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech