Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Lesbia-Simo-Davos

 

LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent
signa esse ad salutem, omnia huic esse video.
nunc primum fac istaec [ut] lavet; poste deinde,
quod iussi dari bibere et quantum imperavi,
date; mox ego huc revortor.
per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo.
deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,
quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam.--
SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA. quidnam id est?
SI. non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae,
sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de via
o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus
tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim.
DA. certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. SI. edixin tibi,
interminatu' sum ne faceres? num veritus? quid re tulit?
credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?
DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces?
DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.
SI. mihin quisquam? DA. eho an tute intellexti [hoc] adsimularier? SI. inrideor.
DA. renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio?
SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo.
SI. certe enim scio. DA. non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo.
SI. egon te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari
tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo.
SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti;
sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.
id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,
ne tu hoc [mihi] posteriu' dicas Davi factum consilio aut dolis.
prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo.
SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul
qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo
gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt
nuptias domi adparari, missast ancilla ilico
obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul.
hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae.
SI. quid ais? quom intellexeras
id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?
DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem
scimu' quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.
postremo id mihi da negoti; tu tamen idem has nuptias
perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos.
SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para.--
non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;
atque haud scio an quae dixit sint vera omnia,
sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst
quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. nunc Chremem
conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id
si nolit, quin eum merito possim cogere.
atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech