Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
DA.
Ad te ibam. SI. quidnamst?
DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI.
audin?
ego dudum non nil veritu' sum, Dave, abs te ne faceres idem
quod volgu' servorum solet, dolis ut me deluderes
propterea quod amat filius. DA. egon istuc facerem? SI.
credidi,
idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI.
scies;
nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui
siem?
SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI.
sed ea gratia
simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI.
sic res est. DA. vide:
numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum!
SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic
fit mi obviam. DA. hem
numnam perimu'? SI. narro huic quae tu dudum narrasti
mihi.
DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id
exoro. DA. occidi.SI. hem
quid dixti? DA. optume inquam factum. SI. nunc per
hunc nullast mora.
CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc
renuntio.--
SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu' mi effecisti has
nuptias . .
DA. ego vero solu'. SI. corrigere mihi gnatum
porro enitere.
DA.
faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu'? DA.
mirum ni domist.
SI. ibo ad eum atque eadem haec quae tibi dixi dicam idem
illi.-- DA. nullu' sum.
quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via?
nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia:
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo.
em astutias! quod si quiessem, nil evenisset mali.
sed eccum ipsum video: occidi.
utinam mihi esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!