Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
CR.
In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optavit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper viveret:
eius morte ea ad me lege redierunt bona.
sed quos perconter video: salvete. MY. obsecro,
quem video? estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
is est. CR. o Mysis, salve! MY. salvo' sis, Crito.
CR.
itan Chrysis? hem. MY. nos quidem pol miseras perdidit.
CR. quid vos? quo pacto hic? satine recte? MY.
nosne? sic
ut quimus, aiunt, quando ut volumu' non licet.
CR. quid Glycerium? iam hic suos parentis repperit?
MY. utinam! CR. an nondum etiam? haud auspicato
huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
semper eiu' dictast esse haec atque habitast soror;
quae illius fuere possidet: nunc me hospitem
litis sequi quam id mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem <ei>; nam fere
grandiuscula iam profectast illinc: clamitent
me sycophantam, hereditatem persequi
mendicum. tum ipsam despoliare non lubet.
MY.
o optume hospes! pol, Crito, antiquom obtines.
CR. duc me ad eam, quando
huc veni, ut videam. MY. maxume.
DA. sequar hos: nolo me in tempore hoc videat senex.