Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
CH. Sati' iam sati',
Simo, spectata erga te amicitiast mea;
sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.
dum studeo obsequi tibi, paene inlusi vitam filiae.
SI. immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro,
Chreme,
ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes.
CH. vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias
quod lubet,
neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
SI. quibus? CH. at rogitas? perpulisti me ut
homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias,
eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.
SI. per ego te deos oro, ut ne illis animum inducas
credere,
quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum.
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his,
desinent.
CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI.
scio. CH. at
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
SI. credo et id facturas Davo' dudum praedixit mihi; et
nescio qui id tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.