Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Davos-Chremes-Simo-Dromo

 

DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!
SI. unde egreditur? DA. meo praesidio atque hospiti'. SI. quid illud malist?
DA. ego commodiorem hominem adventum tempu' non vidi. SI. scelus,
quemnam hic laudat? DA. omni' res est iam in vado. SI. cesso adloqui?
DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehem Simo, o noster
Chreme, omnia adparata iam sunt intu'. SI. curasti probe.
DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enimvero hinc nunc abest.
etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.
DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modo introii. SI. quasi ego quam dudum rogem.
DA. cum tuo gnato una. SI. anne est intu' Pamphilu'? crucior miser!
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid illum censes? cum illa litigat.
DA. immo vero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.
nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus:
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
tristi' severitas inest in voltu atque in verbis fides.
SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod illum audivi dicere.
SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem
Dromo, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si addideris ! Dromo.
DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum potest.
DR. quem? SI. Davom. DA. quam ob rem? SI. quia lubet. rape inquam. DA. quid feci?
DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.
DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.
cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito.
age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et illi patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
tantum laborem capere ob talem filium!
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech