Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

EXITUS ALTER SUPPOSITICIUS

 

Scaena I. Pamphilus-Charinus-Chremes-Davos

 

PA.Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum volo.
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.
tibi me opinor invenisse dignum te atque illa virum. CHA. Ah,
perii, Dave, de meo amore ac vita <nunc> sors tollitur.
CHR. non nova istaec mihi condicio est, si voluissem, Pamphile.
CHA. occidi, Dave. DA. mane. CHA. perii. CHR. id quamobrem non
volui eloquar: non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem CHA. hem! DA. tace.
CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.
nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
detur. PA. bene factum. DA. adi atque age homini gratias. CHA.salve, Chremes,
amicorum meorum omnium mihi agissime.
quod mihi non minus est gaudio quam id <quod volo>
quod <abs te expecto et summo studio> abs te expeto:
me repperisse ut habitus antehac fui tibi.
CHR. animum, Charine, quod ad cumque applicaveris
studium exinde ut erit tute existimaberis.
id ita esse facere coniecturam ex me licet:
alienus abs te tamen quis tu esses noveram.
CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam
uxorem et dotis sex talenta spondeo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech