Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena II. Simo Davos

 

SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
ita Davom modo timere sensi, ubi nuptias
futuras esse audivit. sed ipse exit foras.
DA. mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas
verebar quorsum evaderet.
qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
numquam quoiquam nostrum verbum fecit neque id aegre tulit.
SI. at nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
DA. id voluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
astute. SI. carnufex quae loquitur? DA. erus est neque provideram.
SI. Dave. DA. hem quid est? SI. eho dum ad me. DA. quid hic volt?
SI. quid ais? DA. qua de re? SI. rogas?
meum gnatum rumor est amare. DA. id populu' curat scilicet.
SI. hoccin agis an non? DA. ego vero istuc. SI. sed nunc ea me exquirere
iniqui patris est; nam quod antehac fecit nil ad me attinet.
dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suom;
nunc hic dies aliam vitam defert, alios mores postulat:
dehinc postulo sive aequomst te oro, Dave, ut redeat iam in viam.
hoc quid sit? omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt.
DA. ita aiunt. SI. tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
DA. non hercle intellego. SI. non? hem. DA. non: Davo' sum, non Oedipus.
SI. nempe ergo aperte vis quae restant me loqui? DA. sane quidem.
SI. si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
fallaciae conari quo fiant minus,
aut velle in <ea> re ostendi quam sis callidus,
verberibu' caesum te in pistrinum, Dave, dedam usque ad necem,
ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.
quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. immo callide:
ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.
SI. ubivis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.
DA. bona verba, quaeso! SI. inrides? nil me falli'. sed dico tibi:
ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: cave!




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech