Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Andria IntraText CT - Text |
Enimvero, Dave, nil locist
segnitiae neque socordiae,
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:
quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt.
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
si illum relinquo, eius vitae timeo; sin opitulor, huius minas,
quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;
me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam.
si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit
quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit.
ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,
sive ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost.
audireque eorumst operae pretium audaciam
(nam inceptiost amentium, haud amantium):
quidquid peperisset decreverunt tollere.
et fingunt quandam inter se nunc fallaciam
civem Atticam esse hanc: «fuit olim quidam senex
mercator; navim is fregit apud Andrum insulam;
is obiit mortem.» ibi tum hanc eiectam Chrysidis
patrem recepisse orbam parvam. fabulae!
miquidem
hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet.
sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut
conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat.