Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena II. Mysis-Pamphilus-Charinus-Davos

 

MY. Iam ubi ubi erit, inventum tibi curabo et mecum adductum
tuom Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare.
PA. Mysis. MY. quis est? ehem Pamphile, optume mihi te offers. PA. quid <id> est?
MY. orare iussit, si se ames, era, iam ut ad sese venias:
videre te ait cupere. PA. vah perii: hoc malum integrascit.
sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier!
nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
CH. quibu' quidem quam facile potuerat quiesci, si hic quiesset!
DA. age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per omnis tibi adiuro deos numquam eam me deserturum,
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
hanc mi expetivi: contigit; conveniunt mores: valeant
qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. resipisco. PA. non Apollinis mage verum atque hoc responsumst.
si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
quo minus haec fierent nuptiae, volo; sed si id non poterit,
id faciam, in proclivi quod est, per me stetisse ut credat.
quis videor? CH. miser, aeque atque ego. DA. consilium quaero. PA.forti's!
scio quid conere. DA. hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. quid est? DA. huic, non tibi habeo, ne erres.
CH. sat habeo. PA. quid facies? cedo. DA. dies [hic] mi ut sati' sit vereor
ad agendum: ne vacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc vos amolimini; nam mi inpedimento estis.
PA. ego hanc visam.-- DA. quid tu? quo hinc te agis? CH. verum vis
dicam? DA. immo etiam: narrationis incipit mi initium.CH. quid me fiet?
DA. eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
quantum huic promoveo nuptias? CH. Dave, at tamen . . DA. quid ergo?
CH. ut ducam. DA. ridiculum. CH. huc face ad me [ut] venias, siquid poteris.
DA. quid veniam? nil habeo. CH. at tamen, siquid. DA. age veniam. CH. siquid,
domi ero.-- DA. tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
MY. quapropter? DA. ita factost opus. MY. matura. DA. iam inquam hic adero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech