Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena III. Mysis-Davos

 

MY. Nilne esse proprium quoiquam! di vostram fidem!
summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, virum in quovis loco
paratum; verum ex <eo> nunc misera quem capit
laborem! facile hic plus malist quam illic boni.
sed Davos exit. mi homo, quid istuc obsecrost?
quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MY. quidnam incepturu's? DA. accipe a me hunc ocius
atque ante nostram ianuam adpone. MY. obsecro,
humine? DA. ex ara hinc sume verbenas tibi
atque eas substerne. MY. quam ob rem id tute non facis?
DA. quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. intellego:
nova nunc religio in te istaec incessit. cedo!
DA. move ocius te, ut quid agam porro intellegas.
pro Iuppiter! MY. quid est? DA. sponsae pater intervenit.
repudio quod consilium primum intenderam.
MY. nescio quid narres. DA. ego quoque hinc ab dextera
venire me adsimulabo: tu ut subservias
orationi, ut quomque opu' sit, verbis vide.
MY. ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opera opu' sit vobis, aut tu plus vides,
manebo, nequod vostrum remorer commodum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech