Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Andria

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Scaena IV.Chremes-Mysis-Davos

 

CH. Revortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias
gnatae paravi, ut iubeam accersi. sed quid hoc?
puer herclest. mulier, tun posisti hunc? MY. ubi illic est?
CH. non mihi respondes? MY. nusquam est. vae miserae mihi!
reliquit me homo atque abiit. DA. di vostram fidem,
quid turbaest apud forum! quid illi hominum litigant!
tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. hem quae haec est fabula?
eho Mysis, puer hic undest? quisve huc attulit?
MY. satin sanu's qui me id rogites? DA. quem ego igitur rogem
qui hic neminem alium videam? CH. miror unde sit.
DA. dictura es quod rogo? MY. au! DA. concede ad dexteram.
MY. deliras: non tute ipse . . ? DA. verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogo faxis: cave!
male dicis? undest? dic clare. MY. a nobis. DA. hahae!
mirum vero inpudenter mulier si facit
meretrix! CH. ab Andriast [ancilla] haec, quantum intellego.
DA. adeon videmur vobis esse idonei
in quibu' sic inludati'? CH. veni in tempore.
DA. propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
mane: cave quoquam ex istoc excessis loco!
MY. di te eradicent! ita me miseram territas.
DA. tibi ego dico an non? MY. quid vis? DA. at etiam rogas?
cedo, quoium puerum hic adposisti? dic mihi.
MY. tu nescis? DA. mitte id quod scio: dic quod rogo.
MY. vostri. DA. quoius nostri? MY. Pamphili. DA. hem quid? Pamphili?
MY. eho an non est? CH. recte ego has semper fugi nuptias.
DA. o facinus animadvortendum! MY. quid clamitas?
DA. quemne ego heri vidi ad vos adferri vesperi?
MY. o hominem audacem! DA. verum: vidi Cantharam
suffarcinatam. MY. dis pol habeo gratiam
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
DA. ne illa illum haud novit quoiu' causa haec incipit:
«Chremes si positum puerum ante aedis viderit,
suam gnatam non dabit»: tanto hercle mage dabit.
CH. non hercle faciet. DA. nunc adeo, ut tu sis sciens,
nisi puerum tolli' iam ego hunc in mediam viam
provolvam teque ibidem pervolvam in luto.
MY. tu pol homo non es sobrius. DA. fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
civem Atticam esse hanc. CH. hem. DA. «coactus legibus
eam uxorem ducet.» MY. au obsecro, an non civis est?
CH. iocularium in malum insciens paene incidi.
DA. quis hic loquitur? o Chreme, per tempus advenis:
ausculta. CH. audivi iam omnia. DA. anne haec tu omnia?
CH. audivi, inquam, a principio. DA. audistin, obsecro? hem
scelera! hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
hic est ille: non te credas Davom ludere.
MY. me miseram! nil pol falsi dixi, mi senex.
CH. novi omnem rem. est Simo intus? DA. est.-- MY. ne me attingas,
sceleste. si pol Glycerio non omnia haec . .
DA. eho inepta, nescis quid sit actum? MY. qui sciam?
DA. hic socer est. alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae voluimus. MY. praediceres.
DA. paullum interesse censes ex animo omnia,
ut fert natura, facias an de industria?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech