Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Heauton Timorumenos

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena III. Syrus-Dromo-Clinia-Clitipho

 

SY.Ain tu? DR. sic est. SY. verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. mulier tibi adest. audin, Clinia?
CLIN. ego vero audio nunc demum et video et valeo, Clitipho.
DR. minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
ducunt secum. CLIN. perii, unde illi sunt ancillae? CLIT. men rogas?
SY. non oportuit relictas: portant quid rerum! CLIN. ei mihi!
SY. aurum vestem; et vesperascit et non noverunt viam.
factum a nobis stultest. abi dum tu, Dromo, illis obviam.
propera: quid stas? CLIN. vae misero mi, quanta de spe decidi!
CLIT. quid istuc? quae res te sollicitat autem? CLIN. rogitas quid siet?
viden tu? ancillas aurum vestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? CLIT. vah nunc demum intellego.
SY. di boni, quid turbaest! aedes nostrae vix capient, scio.
quid comedent! quid ebibent! quid sene erit nostro miserius?
sed video eccos quos volebam. CLIN. o Iuppiter, ubinamst fides?
dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et meo patri minus [sum] obsequens:
quoius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,
monuisse frustra neque eum potuisse umquam ab hac me expellere;
quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. SY. hic de nostris verbis errat videlicet
quae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et vitast eadem et animu' te erga idem ac fuit,
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
CLIN. quid est obsecro? nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SY. hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit;
ea obiit mortem. hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audivi. CLIT. quaenamst altera?
SY. mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc veniam. CLIT. propera. SY. iam primum omnium,
ubi ventum ad aedis est, Dromo pultat fores;
anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio vitam suam te absente exegerit,
ubi de inprovisost interventum mulieri.
nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae vitae consuetudinem,
quae quoiusque ingenium ut sit declarat maxume.
texentem telam studiose ipsam offendimus,
mediocriter vestitam veste lugubri
eius anui' causa opinor quae erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillu' pexu' prolixus circum caput
reiectu' neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias. SY. anus
subtemen nebat. praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluvie. CLIT. si haec sunt, Clinia,
vera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quom eius tam negleguntur internuntii.
nam disciplinast isdem munerarier
ancillas primum ad dominas qui adfectant viam.
CLIN. perge, obsecro te, et cave ne falsam gratiam
studeas inire. quid ait ubi me nominas?
SY. ubi dicimus redisse te et rogare uti
veniret ad te, mulier telam desinit
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri [tuo].
CLIN. prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
ita timui. CLIT. at ego nil esse scibam, Clinia.
agedum vicissim, Syre, dic quae illast altera?
SY. adducimus tuam Bacchidem. CLIT. hem quid? Bacchidem?
eho sceleste, quo illam duci'? SY. quo ego illam? ad nos scilicet.
CLIT. ad patremne? SY. ad eum ipsum. CLIT. o hominis inpudentem audaciam! SY. heus
non fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile.
CLIT. hoc vide: in mea vita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?
ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid illo facias? SY. at enim . . CLIT. quid «enim»? SY. si sinas, dicam. CLIN. sine.
CLIT. sino. SY. ita res est haec nunc quasi quom . . CLIT. quas, malum, ambages mihi
narrare occipit? CLIN. Syre, verum hic dicit: mitte, ad rem redi.
SY. enimvero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. audiundum hercle est, tace.
[CLIT. quid est?]
SY. vis amare, vis potiri, vis quod des illi effici;
tuom esse in potiundo periclum non vis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest velle te id quod non potest contingere.
aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
harum duarum condicionum nunc utram malis vide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inveniam via,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
quid aliud tibi vis? CLIT. siquidem hoc fit. SY. siquidem? experiundo scies.
CLIT. age age, cedo istuc tuom consilium: quid id est? SY. adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. CLIT. pulchre: quid faciat sua?
an ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum?
SY. immo ad tuam matrem abducetur. CLIT. quid eo? SY. longumst, Clitipho,
si tibi narrem quam ob rem id faciam. CLIN. vera causast. CLIT. fabulae!
nil sati' firmi video quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SY. mane, habeo aliud, si istuc metui', quod ambo confiteamini
sine periclo esse. CLIT. huiu' modi obsecro aliquid reperi. CLIN. maxume.
SY. ibo obviam, hinc dicam ut revortantur domum. CLIT. hem
quid dixti? SY. ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramvis otiose ut dormias.
CLIT. quid ago nunc? CLIN. tune? quod boni . . CLIT. Syre! dic modo
verum. SY. age modo: hodie sero ac nequiquam voles.
CLIN. datur, fruare dum licet; nam nescias . .
CLIT. Syre inquam! SY. perge porro, tamen istuc ago.
CLIN. eius sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. concaluit. quid vis? CLIT. redi, redi! SY. adsum: dic quid est?
iam hoc quoque negabi' tibi placere. CLIT. immo, Syre,
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
tu es iudex: nequid accusandu' sis vide.
SY. ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic minor mea res agatur quam tua.
hic siquid nobis forte advorsi evenerit,
tibi erunt parata verba, huic homini verbera:
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
sed istunc exora ut suam esse adsimulet. CLIN. scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessu'. CLIT. merito te amo, Clinia.
CLIN. verum illa nequid titubet. SY. perdoctast probe.
CLIT. at hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. in tempore ad eam veni, quod rerum omniumst
primum. nam quendam misere offendi ibi militem
eius noctem orantem: haec arte tractabat virum,
ut illius animum cupidum inopia incenderet
eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
sed heus tu, vide sis nequid inprudens ruas!
patrem novisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem novi quam esse soleas inpotens;
inversa verba, eversas cervices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. laudabi'. SY. vide sis. CLIT. tutemet mirabere.
SY. sed quam cito sunt consecutae mulieres!
CLIT. ubi sunt? quor retines? SY. iam nunc haec non est tua.
CLIT. scio, apud patrem; at nunc interim. SY. nihilo magis.
CLIT. sine. SY. non sinam inquam. CLIT. quaeso paullisper. SY. veto.
CLIT. saltem salutem . . SY. abeas si sapias. CLIT. eo.
quid istic? SY. manebit. CLIT. [o] hominem felicem! SY. ambula.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech