Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
AN.
Adeon rem redisse ut qui mi consultum optume velit esse,
Phaedria, patrem ut extimescam ubi in mentem eius adventi venit!
quod
ni fuissem incogitans, ita eum exspectarem ut par fuit.
PH. quid istuc [est]? AN. rogitas, qui tam audaci'
facinori' mihi conscius sis?
quod utinam ne Phormioni id suadere in mentem incidisset
neu me cupidum eo inpulisset, quod mihi principiumst mali!
non potitus essem: fuisset tum illos mi aegre aliquot dies,
at non cotidiana cura haec angeret animum, PH. audio.
AN. dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mi
consuetudinem.
PH. aliis quia defit quod amant aegrest; tibi quia
superest dolet:
amore abundas, Antipho.
nam tua quidem hercle certo vita haec expetenda optandaque est.
ita me di bene ament ut mihi liceat tam diu quod amo frui,
iam depecisci morte cupio: tu conicito cetera,
quid ego ex hac inopia nunc capiam et quid tu ex ista copia,
ut ne addam quod sine sumptu ingenuam, liberalem nactus es,
quod habes, ita ut voluisti, uxorem sine mala fama palam:
beatu', ni unum desit, animu' qui modeste istaec ferat.
quod si tibi res sit cum eo lenone quo mihist tum sentias.
ita plerique ingenio sumus omnes: nostri nosmet paenitet.
AN. at tu mihi contra nunc videre fortunatus, Phaedria,
quoi de integro est potestas etiam consulendi quid velis:
retinere amare amittere; ego in eum incidi infelix locum
ut neque mihi [eius] sit amittendi nec retinendi copia.
sed
quid hoc est? videon ego Getam currentem huc advenire?
is est ipsus. ei, timeo miser quam hic mihi nunc nuntiet rem.