Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena IV. Geta-Antipho-Phaedria

 

GE. Nullus es, Geta, nisi iam aliquod tibi consilium celere reperis,
ita nunc inparatum subito tanta te inpendent mala;
quae neque uti devitem scio neque quo modo me inde extraham,
quae si non astu providentur me aut erum pessum dabunt;
nam non potest celari nostra diutius iam audacia.
AN. quid illic commotus venit?
GE. tum temporis mihi punctum ad hanc rem est: erus adest. AN. quid illuc malist?
GE. quod quom audierit, quod eiu' remedium inveniam iracundiae?
loquarne? incendam; taceam? instigem; purgem me? laterem lavem.
heu me miserum! quom mihi paveo, tum Antipho me excruciat animi:
eius me miseret, <ei> nunc timeo, is nunc me retinet: nam absque eo esset,
recte ego mihi vidissem et senis essem ultus iracundiam:
aliquid convasassem atque hinc me conicerem protinam in pedes.
AN. quam hic fugam aut furtum parat?
GE. sed ubi Antiphonem reperiam, aut qua quaerere insistam via?
PH. te nominat. AN. nescioquod magnum hoc nuntio exspecto malum. PH. ah
sanus es? GE. domum ire pergam: ibi plurimumst.
PH. revocemus hominem. AN. sta ilico. GE. hem
sati' pro imperio, quisquis es. AN. Geta. GE. ipsest quem volui obviam.
AN. cedo quid portas, obsecro? atque id, si potes, verbo expedi.
GE. faciam. AN. eloquere. GE. modo apud portum . . AN. meumne?
GE. intellexti. AN. occidi. PH. hem . .
AN. quid agam? PH. quid ais? GE. huius patrem vidisse me et patruom tuom.
AN. nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
quod si eo meae fortunae redeunt, Phanium, abs te ut distrahar,
nullast mihi vita expetenda. GE. ergo istaec quom ita sunt, Antipho,
tanto mage te advigilare aequomst: fortis fortuna adiuvat.
AN. non sum apud me. GE. atqui opus est nunc quom maxume ut sis, Antipho;
nam si senserit te timidum pater esse, arbitrabitur
commeruisse culpam. PH. hoc verumst. AN. non possum inmutarier.
GE. quid faceres si aliud quid graviu' tibi nunc faciundum foret?
AN. quom hoc non possum, illud minu' possem. GE. hoc nil est, Phaedria: ilicet.
quid hic conterimus operam frustra? quin abeo? PH. et quidem ego? AN. obsecro,
quid si adsimulo? satinest? GE. garris. AN. voltum contemplamini: em
satine sic est? GE. non. AN. quid si sic? GE. propemodum. AN. quid sic? GE. sat est:
em istuc serva: et verbum verbo, par pari ut respondeas,
ne te iratu' suis saevidicis dictis protelet. AN. scio.
GE. vi coactum te esse invitum. PH. lege, iudicio. GE. tenes?
sed hic quis est senex quem video in ultima platea? ipsus est.
AN. non possum adesse. GE. ah quid agis? quo abis Antipho?
mane inquam. AN. egomet me novi et peccatum meum:
vobis commendo Phanium et vitam meam.--
PH. Geta, quid nunc fiet? GE. tu iam litis audies;
ego plectar pendens nisi quid me fefellerit.
sed quod modo hic nos Antiphonem monuimus,
id nosmet ipsos facere oportet, Phaedria.
PH. aufer mi «oportet»: quin tu quid faciam impera.
GE. meministin olim ut fuerit vostra oratio
in re incipiunda ad defendendam noxiam,
iustam illam causam facilem vincibilem optumam?
PH. memini. GE. em nunc ipsast opus ea aut, siquid potest,
meliore et callidiore. PH. fiet sedulo.
GE. nunc prior adito tu, ego in insidiis hic ero
succenturiatu', siquid deficias. PH. age.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech