Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Itane tandem uxorem duxit Antipho iniussu meo?
nec meum imperium--ac mitto imperium--, non simultatem meam
revereri saltem! non pudere! o facinus audax, o Geta
monitor! GE. vix tandem. DE. quid mihi dicent aut quam causam
reperient?
demiror. GE. atqui reperiam: aliud cura. DE. an
hoc dicet mihi:
«invitu' feci. lex coegit»? audio, fateor. GE. places.
DE. verum scientem, tacitum causam tradere advorsariis,
etiamne id lex coegit? PH. illud durum. GE. ego
expediam: sine!
DE. incertumst quid agam, quia praeter spem atque
incredibile hoc mi optigit:
ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere.
quam ob rem omnis, quom secundae res sunt maxume, tum maxume
meditari secum oportet quo pacto advorsam aerumnam ferant,
pericla damna exsilia: peregre rediens semper cogitet
aut fili peccatum aut uxori' mortem aut morbum filiae
communia esse haec, fieri posse, ut ne quid animo sit novom;
quidquid praeter spem eveniat, omne id deputare esse in lucro.
GE. o Phaedria,
incredibilest quantum erum ante eo sapientia
meditata mihi sunt omnia mea incommoda eru' si redierit.
molendum esse in pistrino, vapulandum; habendae compedes,
opu' ruri faciundum, horum nil quicquam accidet animo novom.
quidquid praeter spem eveniet, omne id deputabo esse in lucro.
sed quid cessas hominem adire et blande in principio adloqui?
DE. Phaedriam mei fratri' video filium mi ire obviam.
PH. mi patrue, salve. DE. salve; sed ubist
Antipho?
PH.
salvom venire . . DE. credo; hoc responde mihi.
PH. valet, hic est; sed satin omnia ex sententia?
DE. vellem quidem. PH. quid istuc est? DE. rogitas,
Phaedria?
bonas me absente hic confecistis nuptias.
PH. eho an id suscenses nunc illi? GE. artificem
probum!
DE. egon illi non suscenseam? ipsum gestio
dari mi in conspectum, nunc sua culpa ut sciat
lenem patrem illum factum me esse acerrimum.
PH. atqui nil fecit, patrue, quod suscenseas.
DE. ecce autem similia omnia! omnes congruont:
unum quom noris omnis noris. PH. haud itast.
DE. hic in noxast, ille ad defendundam causam adest;
quom illest, hic praestost: tradunt operas mutuas.
GE. probe horum facta inprudens depinxit senex.
DE. nam ni haec ita essent, cum illo haud stares,
Phaedria.
PH. si est, patrue, culpam ut Antipho in se admiserit,
ex qua re minu' rei foret aut famae temperans,
non causam dico quin quod meritu' sit ferat.
sed siqui' forte malitia fretus sua
insidias nostrae fecit adulescentiae
ac vicit, nostran culpa east an iudicum,
qui saepe propter invidiam adimunt diviti
aut propter misericordiam addunt pauperi?
GE. ni nossem causam, crederem vera hunc loqui.
DE. an quisquam iudex est qui possit noscere
tua iusta, ubi tute verbum non respondeas,
ita ut ille fecit? PH. functus adulescentulist
officium liberali': postquam ad iudices
ventumst, non potuit cogitata proloqui;
ita eum tum timidum ibi obstupefecit pudor.
GE. laudo hunc, sed cesso adire quam primum senem?
ere, salve: salvom te advenisse gaudeo. DE. oh
bone custos, salve, columen vero familiae,
quoi commendavi filium hinc abiens meum.
GE. iamdudum te omnis nos accusare audio
inmerito et me omnium horunc inmeritissimo.
nam quid me in hac re facere voluisti tibi?
servom hominem causam orare leges non sinunt
neque testimoni dictiost. DE. mitto omnia;
do istuc «inprudens timuit adulescens»; sino
«tu servo's»; verum si cognata est maxume,
non fuit necessum habere; sed id quod lex iubet,
dotem dareti', quaereret alium virum.
qua ratione inopem potiu' ducebat domum?
GE. non ratio, verum argentum deerat. DE. sumeret
alicunde. GE. alicunde? nil est dictu facilius.
DE. postremo si nullo alio pacto, fenore.
GE.
hui dixti pulchre! siquidem quisquam crederet
te vivo. DE. non, non sic futurumst: non potest.
egon illam cum illo ut patiar nuptam unum diem?
nil suave meritumst. hominem conmonstrarier
mihi istum volo aut ubi habitet demonstrarier.
GE.
nemp' Phormionem? DE. istum patronum mulieris.
GE. iam faxo hic aderit. DE. Antipho ubi nunc est?
GE. foris.
DE. abi, Phaedria, eum require atque huc adduce. PH. eo:
recta via quidem--illuc. GE. nempe ad Pamphilam.
DE. ego deos Penatis hinc salutatum domum
devortar; inde ibo ad forum atque aliquos mihi
amicos advocabo ad hanc rem qui adsient,
ut ne inparatu' sim si veniat Phormio