Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
PH. Itane patris ais
adventum veritum hinc abiisse? GE. admodum.
PH.
Phanium relictam solam? GE. sic. PH. et iratum senem?
GE. oppido. PH. ad te summa solum, Phormio, rerum
redit:
tute hoc intristi: tibi omnest exedendum: accingere.
GE.
obsecro te. PH. si rogabit . . GE. in te spes est. PH. eccere
quid si reddet? GE. tu inpulisti. PH. sic opinor. GE.
subveni.
PH. cedo senem: iam instructa sunt mi in corde consilia
omnia.
GE. quid ages? PH. quid vis nisi uti maneat
Phanium atque ex crimine hoc
Antiphonem eripiam atque in me omnem iram derivem senis?
GE. o vir forti's atque amicus. verum hoc saepe, Phormio,
vereor, ne istaec fortitudo in nervom erumpat denique. PH. ah
non ita est: factumst periclum, iam pedum visast via.
quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem,
hospites, tum civis? quo mage novi, tanto saepius.
cedo dum, enumquam iniuriarum audisti mihi scriptam dicam?
GE. qui istuc? PH. quia non rete accipitri
tennitur neque milvo,
qui male faciunt nobis: illis qui nil faciunt tennitur,
quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
aliis aliundest periclum unde aliquid abradi potest:
mihi sciunt nil esse. dices «ducent damnatum domum»:
alere nolunt hominem edacem et sapiunt mea sententia,
pro maleficio si beneficium summum nolunt reddere.
GE. non potest
sati' pro merito ab illo tibi referri gratia.
PH. immo enim nemo sati' pro merito gratiam regi refert.
ten asymbolum venire unctum atque lautum e balineis,
otiosum ab animo, quom ille et cura et sumptu absumitur!
dum tibi fit quod placeat, ille ringitur: tu rideas,
prior bibas, prior decumbas; cena dubia apponitur.
GE.
quid istuc verbist? PH. ubi tu dubites quid sumas potissimum.
haec quom rationem ineas quam sint suavia et quam cara sint,
ea qui praebet, non tu hunc habeas plane praesentem deum?
GE. senex adest: vide quid agas: prima coitiost acerrima.
si eam sustinueris, postilla iam ut lubet ludas licet.