Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Enumquam quoiquam contumeliosius
audisti' factam iniuriam quam haec est mihi?
adeste quaeso. GE. iratus est. PH. quin tu hoc
age:
iam ego hunc agitabo. pro deum inmortalium,
negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho?
hanc Demipho negat esse cognatam? GE. negat.
PH. neque eius patrem se scire qui fuerit? GE. negat.
DE. ipsum esse opinor de quo agebam: sequimini.
PH. nec Stilponem ipsum scire qui fuerit? GE. negat.
PH. quia egens relictast misera, ignoratur parens,
neglegitur ipsa: vide avaritia quid facit.
GE. si erum insimulabi' malitiae male audies.
DE. o audaciam! etiam me ultro accusatum advenit?
PH. nam iam adulescenti nil est quod suscenseam,
si illum minu' norat; quippe homo iam grandior,
pauper, quoi opera vita erat, ruri fere
se continebat; ibi agrum de nostro patre
colendum habebat. saepe interea mihi senex
narrabat se hunc neglegere cognatum suom:
at quem virum! quem ego viderim in vita optumum.
GE. videas te atque illum ut narras! PH. in' malam
crucem?
nam ni ita eum existumassem, numquam tam gravis
ob hanc inimicitias caperem in vostram familiam,
quam is aspernatur nunc tam inliberaliter.
GE. pergin ero
absenti male loqui, inpurissime?
PH.
dignum autem hoc illost. GE. ain tandem, carcer? DE. Geta.
GE. bonorum extortor, legum contortor! DE. Geta.
PH. responde. GE. quis homost? ehem. DE. tace. GE. absenti
tibi
te indignas seque dignas contumelias
numquam cessavit dicere hodie. DE. desine.
adulescens, primum abs te hoc bona venia peto,
si tibi placere potis est, mi ut respondeas:
quem amicum tuom ais fuisse istum, explana mihi,
et qui cognatum me sibi esse diceret.
PH. proinde expiscare quasi non nosses. DE. nossem?
PH. ita.
DE. ego me nego: tu qui ais redige in memoriam.
PH. eho tu, sobrinum tuom non noras? DE. enicas.
dic nomen. PH. nomen? maxume. DE. quid nunc taces?
PH. perii hercle, nomen perdidi. DE. [hem] quid
ais? PH. (Geta,
si meministi id quod olim dictumst, subice.) hem
non dico: quasi non nosses, temptatum advenis.
DE.
ego autem tempto? GE. (Stilpo.) PH. atque adeo quid mea?
Stilpost. DE. quem dixti? PH. Stilponem inquam
noveras.
DE. neque ego illum noram nec mihi cognatus fuit
quisquam istoc nomine. PH. itane? non te horum pudet?
at si talentum rem reliquisset decem,
DE. di tibi malefaciant! PH. primus esses
memoriter
progeniem vostram usque ab avo atque atavo proferens.
DE. ita ut dicis. ego tum quom advenissem qui mihi
cognata ea esset dicerem: itidem tu face.
cedo qui est cognata? GE. eu noster, recte. heus tu,
cave.
PH. dilucide expedivi quibu' me oportuit
iudicibu': tum id si falsum fuerat, filius
quor non refellit? DE. filium narras mihi?
quoius de stultitia dici ut dignumst non potest.
PH. at tu qui sapiens es magistratus adi
iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi,
quandoquidem solu' regnas et soli licet
hic de eadem causa bis iudicium adipiscier.
DE. etsi mihi facta iniuriast, verum tamen
potius quam litis secter aut quam te audiam,
itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet
dotis dare, abduce hanc, minas quinque accipe.
PH. hahahae, homo suavi'. DE. quid est? num
iniquom postulo?
an ne hoc quidem ego adipiscar quod ius publicumst?
PH. itan tandem, quaeso, itidem ut meretricem ubi abusu'
sis,
mercedem dare lex iubet ei atque amittere?
an, ut nequid turpe civis in se admitteret
propter egestatem, proxumo iussast dari,
ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas.
DE. ita, proxumo quidem; at nos unde? aut quam ob rem? PH.
ohe
«actum» aiunt «ne agas». DE. non agam? immo haud desinam
donec perfecero hoc. PH. ineptis. DE. sine modo.
PH. postremo tecum nil rei nobis, Demipho, est:
tuos est damnatu' gnatu', non tu; nam tua
praeterierat iam ducendi aetas. DE. omnia haec
illum putato quae ego nunc dico dicere;
aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo.
GE. (iratus est.) PH. tu te idem melius feceris.
DE. itan es paratu' facere me advorsum omnia,
infelix? PH. (metuit hic nos, tam etsi sedulo
dissimulat.) GE. (bene habent tibi principia.) PH. quin
quod est
ferundum fers? tuis dignum factis feceris,
ut amici inter nos simus? DE. egon tuam expetam
amicitiam? aut te visum aut auditum velim?
PH. si concordabi' cum illa, habebi' quae tuam
senectutem oblectet: respice aetatem tuam.
DE. te oblectet, tibi habe. PH. minue vero iram. DE.
hoc age:
sati' iam verborumst: nisi tu properas mulierem
abducere, ego illam eiciam. dixi, Phormio.
PH. si tu illam attigeri' secu' quam dignumst liberam
dicam tibi inpingam grandem. dixi, Demipho.
siquid opu' fuerit, heus, domo me. GE. intellego.