Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena II. Phaedria-Dorio-Antipho-Geta

 

PH. Dorio,
audi obsecro . . DO. non audio. PH. parumper . . DO. quin omitte me.
PH. audi quod dicam. DO. at enim taedet iam audire eadem miliens.
PH. at nunc dicam quod lubenter audias. DO. loquere, audio.
PH. non queo te exorare ut maneas triduom hoc? quo nunc abis?
DO. mirabar si tu mihi quicquam adferres novi. AN. ei,
metuo lenonem nequid . . GE. suo suat capiti. idem ego vereor.
PH. nondum mihi credis? DO. hariolare. PH. sin fidem do? DO. fabulae!
PH. feneratum istuc beneficium pulchre tibi dices. DO. logi!
PH. crede mi, gaudebi' facto: verum hercle hoc est. DO. somnium!
PH. experire: non est longum. DO. cantilenam eandem canis.
PH. tu mihi cognatu', tu parens, tu amicu', tu . . DO. garri modo.
PH. adeon ingenio esse duro te atque inexorabili
ut neque misericordia neque precibu' molliri queas!
DO. adeon te esse incogitantem atque inpudentem, Phaedria,
me ut phaleratis ducas dictis et meam ductes gratiis!
AN. miseritumst. PH. ei, veris vincor! GE. quam uterquest similis sui!
PH. neque Antipho alia quom occupatus esset sollicitudine,
tum hoc esse mihi obiectum malum! AN. ah quid istuc est autem, Phaedria?
PH. o fortunatissime Antipho. AN. egone? PH. quoi quod amas domist.
neque cum huiu' modi umquam [tibi] usu' venit ut conflictares malo.
AN. mihin domist? immo, id quod aiunt, auribu' teneo lupum;
nam neque quo pacto a me amittam neque uti retineam scio.
DO. ipsum istuc mihi in hoc est. AN. heia ne parum leno sies.
numquid hic confecit? PH. hicine? quod homo inhumanissimus,
Pamphilam meam vendidit. AN. quid? vendidit? GE. ain? vendidit?
PH. vendidit. DO. quam indignum facinus, ancillam aere emptam suo!
PH. nequeo exorare ut me maneat et cum illo ut mutet fidem
triduom hoc, dum id quod est promissum ab amicis argentum aufero.
si non tum dedero, unam praeterea horam ne oppertus sies.
DO. optunde. AN. haud longumst id quod orat: Dorio, exoret sine.
idem hoc tibi, quod boni promeritu' fueris, conduplicaverit.
DO. verba istaec sunt. AN. Pamphilamne hac urbe privari sines?
tum praeterea horunc amorem distrahi poterin pati?
DO. neque ego neque tu. PH. di tibi omnes id quod es dignus duint!
DO. ego te compluris advorsum ingenium meum mensis tuli
pollicitantem et nil ferentem, flentem; nunc contra omnia haec
repperi qui det neque lacrumet: da locum melioribus.
AN. certe hercle, ego si sati' commemini, tibi quidem est olim dies,
quam ad dares huic, praestituta. PH. factum. DO. num ego istuc nego?
AN. iam ea praeteriit? DO. non, verum haec ei--antecessit. AN. non pudet
vanitati'? DO. minime, dum ob rem. GE. sterculinum! PH. Dorio,
itane tandem facere oportet? DO. sic sum: si placeo, utere.
AN. sicin hunc decipis? DO. immo enimvero, Antipho, hic me decipit:
nam hic me huiu' modi scibat esse, ego hunc esse aliter credidi:
iste me fefellit, ego isti nihilo sum aliter ac fui.
sed utut haec sunt, tamen hoc faciam: cras mane argentum mihi
miles dare se dixit: si mi prior tu attuleri', Phaedria,
mea lege utar, ut potior sit qui prior ad dandumst. vale.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech