Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
PH. Quid faciam? unde
ego nunc tam subito huic argentum inveniam miser,
quoi minu' nihilost? quod, hic si pote fuisset exorarier
triduom hoc, promissum fuerat. AN. itane hunc patiemur, Geta,
fieri miserum, qui me dudum ut dixti adiuerit comiter?
quin, quom opust, beneficium rursum ei experiemur reddere?
GE. scio equidem hoc esse aequom. AN. age ergo, solu'
servare hunc potes.
GE. quid faciam? AN. invenias argentum. GE. cupio;
sed id unde edoce.
AN. pater adest hic. GE. scio; sed quid tum? AN.
ah dictum sapienti sat est.
GE. itane? AN. ita. GE. sane hercle pulchre
suades: etiam tu hinc abis?
non triumpho, ex nuptiis tuis si nil nanciscor mali,
ni etiamnunc me huius causa quaerere in malo iubeas crucem?
AN. verum hic dicit. PH. quid? ego vobis, Geta,
alienu' sum? GE. haud puto;
sed parumne est quod omnibus nunc nobis suscenset senex,
ni instigemus etiam ut nullu' locu' relinquatur preci?
PH. alius ab oculis meis illam in ignotum abducet locum?
hem
tum igitur, dum licet dumque adsum, loquimini mecum, Antipho,
contemplamini me. AN. quam ob rem? aut quidnam facturu's?
cedo.
PH. quoquo hinc asportabitur terrarum, certumst persequi
aut perire. GE. di bene vortant quod agas! pedetemptim
tamen.
AN. vide siquid opi' potes adferre huic. GE. «siquid»?
quid? AN. quaere obsecro,
nequid plus minusve faxit quod nos post pigeat, Geta.
GE. quaero.--salvos est, ut opinor; verum enim metuo
malum.
AN. noli metuere:
una tecum bona mala tolerabimus.
GE.
quantum opus est tibi argenti, loquere. PH. solae triginta minae.
GE. triginta? hui percarast, Phaedria. PH. istaec
vero vilis est.
GE.
age age, inventas reddam. PH. o lepidum! GE. aufer te hinc. PH.
iam opust GE. iam feres:
sed opus est mihi Phormionem ad hanc rem adiutorem dari.
PH. praestost: audacissime oneri' quidvis inpone,
ecferet;
solus est homo amico amicus. GE. eamus ergo ad eum ocius.
AN. numquid est quod opera mea vobis opu' sit? GE. nil;
verum abi domum
et illam miseram, quam ego nunc intu' scio esse exanimatam metu,
consolare. cessas? AN. nil est aeque quod faciam lubens.--
PH. qua via istuc facies? GE. dicam in itinere:
modo te hinc amove.