Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
GE. Ego hominem
callidiorem vidi neminem
quam Phormionem. venio ad hominem ut dicerem
argentum opus esse, et id quo pacto fieret.
vixdum dimidium dixeram, intellexerat:
gaudebat, me laudabat, quaerebat senem,
dis gratias agebat tempu' sibi dari
ubi Phaedriae esse ostenderet nihilo minus
amicum sese quam Antiphoni. hominem ad forum
iussi opperiri: eo me esse adducturum senem.
sed eccum ipsum. quis est ulterior? attat Phaedriae
pater venit. sed quid pertimui autem belua?
an quia quos fallam pro uno duo sunt mihi dati?
commodius esse opinor duplici spe utier.
petam hinc unde a primo institi: is si dat, sat est;
si ab eo nil fiet, tum hunc adoriar hospitem