Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Terentius Afer
Phormio

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Scaena III. Antipho-Geta-Chremes-Demipho

 

AN. Exspecto quam mox recipiat sese Geta.
sed patruom video cum patre astantem. ei mihi,
quam timeo adventus huiu' quo inpellat patrem.
GE. adibo hosce: o noster Chreme . . CH. salve, Geta.
GE. venire salvom volup est. CH. credo. GE. quid agitur?
multa advenienti, ut fit, nova hic? CH. compluria.
GE. ita. de Antiphone audistin quae facta? CH. omnia.
GE. tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
sic circumiri! CH. id cum hoc agebam commodum.
GE. nam hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
inveni, opinor, remedium huic rei. CH. quid, Geta?
DE. quod remedium? GE. ut abii abs te, fit forte obviam
mihi Phormio. CH. qui Phormio? DE. is qui istanc . . CH. scio.
GE. visumst mihi ut eiu' temptarem sententiam.
prendo hominem solum: «quor non,» inquam «Phormio,
vides inter nos sic haec potiu' cum bona
ut componamu' gratia quam cum mala?
eru' liberalis est et fugitans litium;
nam ceteri quidem hercle amici omnes modo
uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret
AN. quid hic coeptat aut quo evadet hodie? GE. «an legibus
daturum poenas dices si illam eiecerit?
iam id exploratumst: heia sudabis satis
si cum illo inceptas homine: ea eloquentiast.
verum pone esse victum eum; at tandem tamen
non capitis eius res agitur sed pecuniae
postquam hominem his verbis sentio mollirier,
«soli sumu' nunc hic» inquam: «eho [dic] quid vis dari
tibi in manum, ut erus his desistat litibus,
haec hinc facessat, tu molestu' ne sies
AN. satin illi di sunt propitii? GE. «nam sat scio,
si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,
ut est ille bonu' vir, tria non commutabitis
verba hodie inter vosDE. quis te istaec iussit loqui?
CH. immo non potuit meliu' pervenirier
eo quo nos volumus. AN. occidi! DE. perge eloqui.
GE. a primo homo insanibat. CH. cedo quid postulat?
GE. quid? nimium; quantum libuit. CH. dic. GE. si quis daret
talentum magnum. DE. immo malum hercle: ut nil pudet!
GE. quod dixi adeo ei: «quaeso, quid si filiam
suam unicam locaret? parvi retulit
non suscepisse: inventast quae dotem petat
ut ad pauca redeam ac mittam illius ineptias,
haec denique eiu' fuit postrema oratio:
«ego» inquit «[iam] a principio amici filiam,
ita ut aequom fuerat, volui uxorem ducere;
nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,
in servitutem pauperem ad ditem dari.
sed mi opus erat, ut aperte tibi nunc fabuler,
aliquantulum quae adferret qui dissolverem
quae debeo: et etiamnunc si volt Demipho
dare quantum ab hac accipio quae sponsast mihi,
nullam mihi malim quam istanc uxorem dari
AN. utrum stultitia facere ego hunc an malitia
dicam, scientem an inprudentem, incertu' sum.
DE. quid si animam debet? GE. «ager oppositust pignori ob
decem minas» inquit. DE. age age, iam ducat: dabo.
GE. «aediculae item sunt ob decem alias.» DE. oiei
nimiumst. CH. ne clama: repetito hasce a me decem.
GE. «uxori emunda ancillulast; tum pluscula
supellectile opus est; opus est sumptu ad nuptias:
his rebu' pone sane» inquit «decem minas
DE. sescentas perinde scribito iam mihi dicas:
nil do. inpuratu' me ille ut etiam inrideat?
CH. quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filium
fac ut illam ducat nos quam volumus. AN. ei mihi
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
CH. mea causa eicitur: me hoc est aequom amittere.
GE. «quantum potest me certiorem» inquit «face,
si illam dant, hanc ut mittam, ne incertus siem;
nam illi mihi dotem iam constituerunt dare
CH. iam accipiat: illis repudium renuntiet;
hanc ducat. DE. quae quidem illi res vortat male!
CH. opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
fructum quem Lemni uxori' reddunt praedia:
ind' sumam; uxori tibi opus esse dixero.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 EuloTech