Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Publius Terentius Afer Phormio IntraText CT - Text |
DE.
Quietus esto, inquam: ego curabo nequid verborum duit.
hoc temere numquam amittam ego a me quin mihi testis adhibeam.
quom dem, et quam ob rem dem commemorabo. GE. ut cautust
ubi nil opust!
CH. atque ita opu' factost: et matura, dum lubido eadem
haec manet;
nam si altera illaec magis instabit, fors sit an nos reiciat.
GE. rem ipsam putasti. DE. duc me ad eum ergo. GE.
non moror. CH. ubi hoc egeris,
transito ad uxorem meam, ut conveniat hanc priu' quam hinc abit.
dicat eam dare nos Phormioni nuptum, ne suscenseat;
et magis esse illum idoneum qui ipsi sit familiarior;
nos nostro officio nil digressos esse: quantum is voluerit,
datum esse doti'. DE. quid tua, malum, id refert? CH. magni,
Demipho.
non satis est tuom te officium fecisse si non id fama adprobat:
volo ipsiu' quoque voluntate haec fieri, ne se eiectam
praedicet.
DE.
idem ego istuc facere possum. CH. mulier mulieri mage convenit.
DE. rogabo. CH. ubi illas nunc ego reperire
possim cogito.